— 335—
Nobilis, tenebuntur. Jtem in judiciis seu jurisdictionibus, quas communes habemus, uterque nostrum gaudebit tali jure quo antecessores hactenus nostri sunt gavisi. Ceterum hoc est adjectum, quod si cum nobilibus viris de Ysenberg et de Brunecken reconciliari nos contigerit, composicionem ali- quam cum eis nullatenus acceptabimus, nisi donaciones et concessiones prefato nobili de Merenberg per nos facte rate permaneant, ita quod ipse Nobilis cum prefatis beneficiis, que sibi impendimus, in nostro servicio permaneat sicut prius. Ut autem hec omnia rata et firma permaneant, sigillum nostrum presenti littere est appensum.
Hujus rei testes deputati sunt Johannes et Meingocus fratres dicti aurei, Guntramus de Olphe, Meingocus Knibo, Wideroldus, Milchelingus, Theodericus de Nordecken, Ru- pertus de nova, Johannes Buchesecke, Marscalcus de Rodin- stein, Lenfridus de Difinbach Milites, et alii quam plures.
Datum Nordecken III. Kal. Octobr., anno Domini MCCLX quinto.
Wenck, Urkundenbuch zum II. Th. der Heſſ. Landesgeſch., S. 195, Nr. 174.
o 30.
1268(16. Mai). Hartrad von Merenberg conſentirt in die von Ritter Macharius von Linden vorgenommene Ver⸗ leihung lehnbaren Geländes an Conrad, Bürger zu Gießen.
Nos dominus Hartradus de Merenberg notum facimus— quod dominus Macharius miles dictus de Lynden Cunrado civi de Gyzen et Hadewigi uxori sue tres pecias terrae ara- bilis et quaedam alia jugera, quas de nobis in feodo tenuit, de consensu et voluntate nostra pro recto feodo concessit, ita tamen, quod si contingat dominum Macharium ab hac luce sine haeredibus discedere, dictus Cunradus eandem terram de nobis recipiet.


