Druckschrift 
Geschichte von Gießen und der Umgegend von der ältesten Zeit bis zum Jahre 1265 : auf Grund der Materialsammlung des Localvereins für die Geschichte von Gießen zsgest. / von Dr. F. Kraft, Hofgerichts-Präsident
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen

334

N. 29.

1265(29. Septbr.). Landgraf Heinrich I. belehnt Hartrad von Mereunberg mit einem Burglehen von Gießen.

Nos Heinricus d. gr. Landgravius Dominus Hassie pre- sentibus protestamur, quod virum nobilem Dominum Hart- radum de Merenberg in nostrum obsequium et adjutorium obtinuimus, ita quod nobis astabit fideliter contra quoscunque nostros adversarios quos habemus ad presens vel in posterum, quamdiu uterque nostrum vixerit, nos habere contigerit, excepto tamen Domino Godfrido Comite de Cegenhayn, contra quem si, quod absit, nos litigare contigit, dictus No- bilis, si potest, concordiam inter nos ordinabit, sin autem, neutri nostrum tenebitur aliquatenus adherere. Jtem castra sua, Glipberg videlicet et Merenberg, et alias municiones, si quas processu temporis obtinuerit, nobis et amicis nostris patefacere tenebitur, quandocunque fuerit requisitus, et ad hec nobis facienda se obligavit fide data et prestito juramento. Nos etiam e converso pro hujusmodi serviciis per ipsum nobis impendendis universas municiones nostras patefacere repromisimus eidem, quandocunque necesse habuerit prestari sibi auxilium contra quoslibet suos indebitos injuriatores. Jtem feodum castrense octo videlicet librarum denariorum redditus, quibus a Comite Ulrico de Thuingen infeodatus fuerat, nobis ab ipso nobili resignatos, eidem reconcessimus eodem jure quo possederat a prefato Comite, ita quod illud locare possit pro sue libito voluntatis. Jtem quicquid juris vel actionis habebat Comes de Thuingen in Castro Glipberg ipsi Nobili et heredibus suis tradidimus proprietatis titulo possidendum. Jtem Montem Vodinberg cum silva monti eidem attinente memorato Nobili et heredibus suis utriusque sexus jure feodi concessimus possidendum, qui et heredes nobis et nostris successoribus ad obsequia, sicut predictus