na. Ibl.
aum,
Læatabar volucrum concentibus adre factis, Cumprimis modulis õ Philomela tuis. Unde ſuum teneant, rimabar, ſdera nomen Zodiaci, Taurus, dux gregis atꝗ, Pares. Cur geminum ſtatio ſydus Phaæbæa vocetur, Ultima qua veris tempora nempe vigent. Sciſcitor, Aſtrologi referunt mihbi, talia ſigna Tempora quòu faciant, nomina ſicut habent. Hinc ubi ſunt gemini Lædei pignoralecti, Pinguis ibi fundus, fertilitasq ſubeſt. Sic igitur geminos quia ſol quog, luſtrat,& illos Jam vernus properis ipſe peragrat equis, Annus fæcundus, fœæcundum tempus& aer Commodus efficitur, florida cuncta virent. Fallor? an hæsce dies fluxæ cunabula vitæ Prima dedit Princeps d Ludovice tibi? Fallor? an effecit ſacræ quog, gaudia tadæ Sponſe tibi? junxit pectora nõnne duo? O multum felix igitur Theodore Magiſter, Tempore cui tali ſponſa parata venit Omine tam fauſto lucent cui ſidera! felix Illa dies, ſponſo gaudia quanta feret. Omnia fæcundo procedent tramite, ſponſt Proſper erit thalamus, fertilis atq, torus. Hincq, tuam circa reſidebunt palmitis inſtar Menſam, deliciæ, pignora chara, tuæ. Talia promeruit pietas, doctrina leposq, Morum, largiri cæca libido nequit. Talia proveniunt Domino peccare timenti, Præmia nam pietas ſplendida ferre ſolet. Quid ſupereit igitur? niſi quod tibi grater honores Ex animo, tædæ læticiasq́;, canam. Conjugium felix, concors, thalamumq́ beatum Opto, connubij gaudia mille novi.
4
— Ver⸗


