—
poſt ea ſincere ſidei& candoris honeſti Lilia ſunt cunctis candida& alba typus. Dogmata divini verhi ſectetur aperta, Gens Chriſti caveat dogmata falſa nigra. Impuræ vitæ ſordes peccata recedant, Et tenebræ nullæ ſint in amante Deum. Albicet& niteat vero ſplendore coruſcet Candidus& lotus ſanguine Chriſtetuo.
Veſtibus& corpus mundis& mei bra tegantur,
Sordibus impuris abſit amica manus. Mundicies placeat cordis cum corpore puro, Sint immunda procul, fœtida ſpurca ſimul. Nec tamen in ſplendore ſuo ſit turgidus ullus Faſtu, ſed criſtas ponere quemq, decet. Lilia non ſurſum flores attollere cernis, Sed folia ad terram mittere curva ſolent. sic demiſſo animo geſtuq, humili decet eſſe
Luemg, hominem, quam vis ſplendeat ipſe bend.
Dejicit elatum Dominus de ſede potente, Aſt humilem lato tollit in altagradu.
Inſuper antiqui dixerunt lilia Regem Florum, quod cunctos caule ſuo exuperat.
Et reliquis longè praſtat forma atg, colore,
Suaviter& ſpirans prominet inter eos. Quo ſignata venit pietas, que maxima virtus Regina& princeps eſt& alumna parens. Hæc gremio dulci reliquas complectitur omnes, Seu ſit vera fdes, cognitibve Dei.
Ut reſerunt aliqui ſacrum ignem pellere morbum,
Expreſſo ſucco lilia mixta roſa: Sic crucis ipſe calor, carnisq nefanda libido Omnis ſedatur vel pietatis ope. 4 vicis arcet pietas, ſcelerumq repellit Ardentes flammas& mala cuncta fugat.
2
F


