Druckschrift 
Ein Gießener Depositionsschein von 1773 / Otto Imgart
Entstehung
Einzelbild herunterladen

34

initiamento exerceri solent tyrones in propylaeo, ut in Aca- demicum triennium eo purgatius et limatius intromittantur. Istis vero excipientur advenientes, monenturque, non delitiis 4 et voluptatibus incipi studia ac finiri, sed prima principis esse dura, media amera, ultima laeta. Nec sine ratione istiusmodi actus et ritus a Maioribus institutus fuit, qui ab Atheniensibus per longas aetates ad nos venit longo admodum itinere. Athenis in Graeciae Paradiso nati sunt primi Depositores et a primis cunabulis adsciti, postea in Italiam, hinc in Ger- maniam nostram transmigrarunt. Vel sola igitur candide et venerabilis tantum esset, ille depositionis ritus defendi tamen idem tuto posset, contra quosvis osores et derisores, quiqui- pulis eum differunt, et ex Academia proscribunt: progym- nasma namque est etpraeludium ad sera eruditionis certamina. Sic merito quondam Anacharsis Scytha, cum iuvenes Athe- nienses inter se mixtum luctantes, et pomis coroflisque dona- tos, barbarorum more rideret, monitus est a Solone, Grae corum suae aectatis sapientissimo, cuius audiendi gratia et iste Athenas venerat, haud ridenda esse talia iuventutis exer- citia ludicra, quibus ad altiora excitentur alacres, et cupidi virtutum laudisque animi. Reperias et hodie multos qui Anacharsim imitantes, institutum hoc Academicum, ut levi- culum exigitant. Id quod Solon respondit Scythae, is et nos: Sapiens enim Vir solennium ludorum autoritatem ex insti- tuto antiquo tuebatur nolebatque, ut moverentur termini mo- rum antiqui. Idem et nos facimus, moti reverentia Academicae Antiquitatis, qui morem illum Depositionis per annos nobis tradidit et commendavit. Sic cuique rei sunt initiationes. Infula et baculum Episcopo datum quam vero minus summae dignitatis aspectabilia signa! Non ausi sunt se opponere Gre- gorius Nazianzenus vel Basilius Solenni Athenis. Nec laudabili huic ritui Depositionis refragatus fuit:

Dominus Joannes Daniel Bernbeck, Giszensis, qui libens Academico huic se subjecit mori, eo ipso initia- tus et in numerum studiorum Studiosorum rite relatus; quod praesentis Depositoris publici sigillo munitae attestantur lit- terae. quod datum Gieszae Hassiorum, die IX. Sept. anno 1773. L. S.

b) deutſche Überſetzung:

Der öffentlich beſtallte Depoſitor der heſſiſchen Univerſität Gießen Johann Antonius Moeſel grüßt ſehr den Leſer.