— 10—
Italiam, hinc in Germaniam nostram transmigraverunt. Vel sola igitur canitie si venerabilis tantum esset ille Depositionis ritus, defendi tamen idem tuto posset contra quosvis osores et derisores, qui pipulis eum differunt et ex academiis proscribunt: progymnasina namque est et praeludium ad seria eruditionis certamina. Sic merito quondam Anacharsis Scytha, cum juvenes Athenienses in se mixim luctantes et pomis corollisque donatos barbarorum more rideret, monitus est a Solone, Graecorum suae aetatis sapien- tissimo, cuius audiendi gratia et ipse Athenas venerat, haud ridenda esse talia juventutis exercitia ludicra, quibus ad altoria excitentur alacres et cupidi virtutum laudisque animi. Reperias et hodie multos, qui Anacharsin imitantes institutum hoc academicum ut leviculum exagitant; sed quod Solon respondit Scythae, id et nos. Sapiens enim vir solemnium ludorum autoritatem ex instituto antiquo tuebatur nolebatque, ut moverentur termini morum antiqui. Idem et nos facimus, moti reverentia academicae antiquitatis, quae morem illum Depositionis per manus nobis tradidit et commendavit. Suae cuique rei sunt initiationes. Infula et baculus episcopo datur: quam vero minus summae dignitatis aspectabilia signa! Non ausi sunt sese opponere Gregorius Nazianzenus vel Basilius raενυ solenni Athenis.
Nec laudabili huic ritui Depositionis refragatus fuit Generosissimus Dominus Carolus Jacobus Ge— orgius Jeremias de Zang, Gissensis, qui libens aca- demico huic se subjecit mori, eo ipso nunc initiatus et in numerum studiosorum rite relatus; quod prae— sentes Depositoris publici sigillo munitae attestantur literae, quae dabantur Gießae Hassorum die 15. April anno 1763.


