Druckschrift 
Commentatiuncula de scholis et academiis cum cote comparandis, illustrandae paroemiae Hassiacae : Giessen ist ein Schleiffstein, Giessa cos est / in medium prolata a Christoph Friderico Ayrmanno, Prof. Histor. Et Philos. Primario, h. t. Decano Facvlt, Philos. Et Bibliothecario Acad.
Einzelbild herunterladen

(7(8

randi, tentandi, examinandi, variaque ratione ſic proficien- tes in utroque exercendi, donee ſufficientem eonſecuti habi- tum, proprio deeinceps Marte ad maturitatem plenam,& fructum ex vita Scholaſtica& Academica prouenturum, con- tendere queant. Quem in finem quoque variæ inuentæ&

inſtitute funt tentationes, probationes, examina, ſeriptio-

nes, orationes, diſſertationes,& ſimilia ſpecimina ac docu- menta. Quorſum& pertinebant olim ritus cenſuræ, depo- ſütionis, penaliſmi, ut per aduerſorum patientiam, deiectio- nemque animi& pudorem, mature iuuenes ad ſecundas res moderarius perferendas præpararentur. Docentes vero etiam in Scholis& Academiis cotem hic inueniunt, qua ingenium& mores exacuere& perpolire, probatamque longo uſu experientiam conſequi valeant. Ve- riſſimum enim eſt, quod vulgo dieitur, nos docendo diſeere. Quamuis poſtremo iiscem, cotis pariter vice fungentibus, idem quod coti accidat, ut aliis inſeruiendo ipſi conſuman- tur. Illud vero præclarum prorſus eſt, quod in publico in- primis conſtituti docendi munere, mille hic occaſiones ha- beant, quaſi in coticula& lapide Lydio, aurum doctrinæ virtutisque ſuæ probandi, indicandi& in omnium conſpe- ctum proferendi. E contrario cauere debet ſedulo quilibet Baranses adhuc, id eſt, nondum ſatis exercitus& probatus, ne idem lapis pro auro plumbum, pro obryzo ſeoreas& ſordes prodat; dum in medio quaſi undique imminentium ipfi cotium, ſeu cautium potius integrarum conſtitutus, vel leui eontactu attrituque detegi ac proſtitui poteſt, dignus qui ſie propriam ultro quaſi propalando turpitudinem, cum Batto apud Ouidium, in indicem ſeu cotem veram transmu- tetur. O felices denique illos, de quibus, horrida& dura eotium cautiumque huius generis expertis, vere dici queat, quod vexatio intellectum dederit,& quod poſtremo viam per aſpera ad aſtra inuenerint. Quorſum inprimis ſpectaſſe opinor