24
in Patria, deinde in IIlustri Salana, jactis fundamentis, haustaque Accen- tuationis doctrina, totus in perlegendo Codice sudassem; statim postea, trahente coelo, Holmiae& Upsalae apud Suecos, dulcissimum illud fontium Nectar aliis quoque propinandum dare coepi. Hinc iterum Hamburgum proficiscens, ibique quinquennio studio Rabbinico indulgens, utriusque si- mul aetatis& sexus homines sacris fontibus imbuendo, vires meas nun- quam non exercui. Jam demum instructior paulo me Lipsiam contuli, ubi affluentem Juventutem per annum institui(possem dicere, cum ap- plausu, modo ne arrogantiam id interpretaretur Lector, quae procul a me absit) ita ut cum exiguis mei corporis viribus parcendum esset, assiduis istis laboribus aliorsum me subducere coactus fuerim. Multi sibi gratula- bantur, quod, cum aliquos annos discendis Grammaticarum praeceptis con- sumpsissent, nostra demum methodo ad notitiam Hebraei Codicis pervene- rint. Vulgo enim fieri solet, ut anxio nimis tricarum Grammaticarum studio, a Lectione Biblicae veritatis cupidi arceantur; Nam cum se multum operae et temporis illis insumpsisse vident,& jam de novo sibi tantam vocabulorum molem, antequam textum explicare incipiant, ediscendam esse audiunt, difficultate operis plerique absterrentur, atque desperabundi stu- dium illud penitus abjiciunt. Hine illae lachrymae! Hine studii Biblici tepor atque contemptus! Hinc multi inter Versionum ac Commentariorum discrepantias tanquam Aegyptii in tenebris palpare coguntur, nec ad veram Israslis Lucem unquam accedere possunt! Hinc multi conqueruntur, Se misere in Juventute esse frustratos, quod optimam studiorum partem ne- glexerint! Memini verborum, quae olim non semel ex Hamburgensium Summo Philologo Dr. Ezurdi, Venerando meo Praeceptore audivi: Diabo- nem, cum per Lutherum aliosque strenuos viros, Codicem S. in Lucem pro- qiisse widisset, de interitu sui regni anæium aliam statim ktochnam excogi- tasse; nimirum at infinitis variarum Grammaticarum regulis Aaademias haurbaret, ut neglectis ipsis Bibliis, praeceptoruum mole Juvwentus docilis, vel ipsa potius Ecclesia frustraretar. Est profecto summa astutia antiqui istius Serpentis, cui ut caput conteramus, vires nobis largiare Christe! Gaude- bam equidem, cum ducente Christo, in hunc Piraeum appellerem, harumque Athenarum Cipes haud mediocri fervore ad studium Hebraicum se appli- care cernerem; Sed decrescente, ut fit, novo hoc desiderio, animum appuli ad Juventutem illustris nostri Paedagogii, cui divina me providentia prae- esse voluit, ut& Illam lympidis Israélis fontibus irrigarem: quod quidem sedulo feci, quantum per horulas aliaque cum iis tractanda studia licuit. Nec irritus fuit conatus, divina aspirante gratia, adjuvante ac stimulante cura Maæime Reverendi nostri Paedagogiarchae D. Maji, Parentis mei in


