Druckschrift 
Commentatio De Singulari Giessensivm Stvdio Conservandae Pvrioris Doctrinae Contra Socinianorvm Depravationes Variis Observationibvs Illustrata : Ad Johannem Jacobum Rambachium, S. S. Theol. Doctorem Eivsdemqve In Regia Fridericiana Professorem Pvbl. Ord. Qvvm In Illvstri Lvdviciana, Qvae Giessae Est, Primarivs Theologiae Professor, Sacrorvm Ibidem Antistes Primvs Ac Sacri Tribvnalis Adsessor Crearetvr, Et Contra Socinianos Doctissime Pieqve Dispvtaret, Gratulabundo Animo / Scripta A Ernesto Friderico Nevbavero, Ampliss. Philosoph. Ordinis In Regia Fredericiana Adivncto
Einzelbild herunterladen

22 COMMENTATIO DE SINGVLARIL GIESSENSIVM

erat, vt ſine rubore adſpectum TvvR ferret commentatio, quam extemporali opera, nullus fere litterariis ſtipatus ſubſi- diis, in chartam conieceram; fretus tamen üngulari Tva hu- manitate, malui meæ erga TE pietati, quæ id mihi officii im- perabat, immo efflagitabat, obſecundare, quam illum ob metum calamum deponere. Quod ſi enim in alterutro mihi peccandum ſit: melius omnino eſſe putabam, parum doctum, quam parum pium videri. Pietatem autem læſiſſem omni- no, niſi TiBI, præceptori quondam fideliſſimo ac dexterri- mo, pro beneficiis in me collatis, non priuatim modo, ſed & publice deuotiſſimas gratias egiſſem, vt qui publicis quo- que lectionibus mea quondam ſtudia formauiſti. Id quod, quum pro more, in academiis non inconſueto, diſſertatio- ne quadam epiſtolica, eaque ad gratulandum compoſita, ex- ſequi ſtatuiſſem: circumſpicienti mihi materiam, ad ſcopum

non ineptam, præſentem hanc de Gieſſenſium contra Soci-

nianos meritis eligere viſum fuit: quæ tum loco, ad quem abis, tum TVIS contra Socinianos ſtudiis, conuenientiſſima videbatur. Menti enim adhuc obuerfatur quod ante no- uem circiter menſes contra sociNl adſeclas, noua prorſus, & inaudita, ſtringentiſſima ratione diſputaueris, Chri- ſtique diuinitatem æternam ſummamque ex iure iurando per ſe ipſum acute euiceris;* quodque heſterno die pro ſum- mis in theologia honoribus, rite conſequendis, contra eos- dem iterum acroaterium maius candidiſſima voce impleue-

ris,

* In iſſért. Lheol. gua feſu monſtrora ſifkitur, Halæ,1 730. Cbrißti fuuma diuinitor ex e- menſe ſept. iui iut amentir per ſe inſum de-