—
28) o(e 23 Sed nunc ad vos COMMILITIONES, fui hicſtudiorum
gratia adeſtis, honoratiſſimi! me converto. Nemini veſtrùm la- tet, inter ea, quibus conſpiciendam ſe praebet Academia no- ſtra, non poſtremum locum occupare Obſervatorium eius Publicum. Etenim illud ſumtibus non contemnendis nunc refectum atque in melius mutatum cernitis. Quando coeli tranquillitas atque clementia obſervatorem ſub diu pati tur; ad- eſt locus apertus, ſatisque elevatus, unde in omnes hori- zontis partes liber conceditur proſpectus. Quod ſi negat iſtud rigidus aut fluctuans nimis aer; immediate infra aream patulam refugium praebet ſpecula cupro tecta, quatuor fe- neſtris in omnes ferme plagas aperta, ubi focum excitare at- que in mitiori aurae temperie ſidera contemplari atque meti- ri licet. Praeter magnifica dona PHILIPPI Butdubacenſis non vulgaribus ſuo tempore in Aſtronomiam meritis Clariſſimi Principis,& ad ſunt duo horologia pendula, unum novum exquifitae ſtructurae, Londini opera Iohannis Ellicott, nunc in KRegiam ibi Societatem ſcientiarum ob peritiam in arte non vulgarem adiciti, confectum; alterum vetus, ſed nunc ta- men probe emendatum atque ad uſus idoneum redditum. Habemus duos tubos aſtronomicos, unum 10, alterum 12. pedum,& prior quidem talis, ut annulum Saturni& fa- ſcias duas in Iove ſatis diſtincte ſpectandas praebeat;& nune quoque tubum, ſie dictum Neutonianum, catadioptricum, (novum certe-& admirandum inventum) ex Anglia expe- to. Addidit his& comparavit non vili aere Academia no- ſtra micrometrum compoſitum optime elaboratum, ex An- glia huc advectum. Tacco machinam meam, quam ad ac- commodanda ad Solis motum medium horologia& ad de- terminandum meridiei momentum excogitavi& fabricavi; taceo helioſcopia, cameras obſcuras ad ſolis diſeum proiici- endum, fulera& id genus alia. Deeſt adhuc, fateor, in-
ter


