12 28) o(5e
ſupponitur ſemita lunae apparens in linea recta& motus vi- ſus aequabilis, ex quibus neutrum verum eſt, utut via viſa unius horae intervallo; ita parum plerumque in eclipſibus a rectitudine divergat, ut absque notabili errore pro recta linea aſſumi poſſit. Non item tamen de celeritatis aequalitate di- cendum. Correctionis ergo calculus inſtituendus, quem e- xemplo potius mox ſequenti, quam regulis docebo.
Haec quidem ſunt methodi noſtrae praccepta praeci- pua, quae reſtant, exemplum illuſtrabit. Me non monente videbunt intelligentes, eam tam ad occurſus lunae cum reli- quis planetis tam ad appulſus ad inerrantes ſtellas facile ap- plicari poſſe. De praeſtantia& differentia ab aliis hucuſque receptis nolo verba facere. Penes alios id iudicium eſto. Nunc id ago, ut eam ad uſus meos, multo breviorem, faci- liorem& nullius correctionis indigentem reddam. In tuto res eſt, ſcio, ſed nondum labor ſinitus. Nempe pro alti- tudine Poli Gieſſenſis, quilibet gradus declinationis habet in quolibet temporis momento determinatam altitudinem ve- ram& determinatum angulum circuli declinationis cum me- ridiano loci. Ab his dependent parallaxes declinationis,& parallaxes declinationis in circulo parallelo. Tabulam igi- tur molior, ad quosvis gradus declinationis lunae& in ſin- gula quatuor minuta prima temporis mihi reddituram tum parallaxin declinationis, tum parallaxin aſcenſionis rectae in circulo parallelo. Parallaxium baſin ſtatuo horizontalem u- nius gradus. Sed parallaxes eiusdem altitudinis ſunt in ra- tione directa parallaxium horizontalium, ut ſupra monui; per conſequens in eadem ratione ſunt parallaxes declinatio- ms& parallaxes aſcenſionis rectae in circulis parallelis. Er- go pro latitudine huius loci unica haec tabula ſufficiet, ad-
hibita alia ſubſidiaria, cuius ope parallaxes ad quamvis aliam
baſin reducentur. Perfecto opere ingenti tacedio& labore libe
—


