30 1( 4
eorumque reditus, sancta religione administrandi, dotandis Nobilium Familiarum filiabus illustribus, dicati impendantur, exqʒ; illis earum singulæ, ut primum dignam nubendi conditionem reperiunt, trecentorum Floreno- rum, plus minus ve, dote donentur: totidem monasteria alendis& sustentan- dis ægrorum, infirmorum corpore& animo, pauperumque& male af- fectorum necessitatibus applicentur: reliqua vero, promovendis sacrarum ac profanarum literarum studiis, denuo fuere consecrata; hinc passim Scho- le triviales, Pædagogia& Gymnasia bonarum artium ac disciplinarum, constituta, præcipue vero Vuiversale Studium Marpurgi fundatum, d. ul · timo Augusti A. MDX XIX. Statutis ordinatum, Privilegiis Academicis ab Imperatore CARkOLO V. Ratisponæ d. xvi. Juli A. C. MDxLI. confir- matum, munificentissimisque beneficiis dotatum,& ad nostram ætatem conservatum, floret. Quæ vero ex Monasteriorum reditibus residua vi- debantur, sacris porto usibus aliis, communi Ordinum consensus, fuere data,& quidem, præter Professorii ordinis, in dicta Vniversitate Mar- purgensi, Viros, diseentium quoque cura, præsertim Stipendiariorum fuit maxima, ut hinc Reipublicæ& Ecclesiæ utiles olim ministri formarentur, largisque beneficiis& victui ipsorum& institutioni necessariis afficeren- tur: imo& ceterorum Ecclesiasticorum exigua stipendia, annue quodam auctario supplerentur, quotum administratio ac dispensatio, curæ ac fidei, quatuor tunc per Hassiam constitutorum Superintendentium, commit-
tebatur. Hoc pacto laudatissimus Princeps PHILIPPVS Senior, consensu atque suffragio Ordinum suorum provincialium, ad prima cœnobiorum instituta, universa totius Hassiæ Monasteria, Zelo pietatis ac religionis orthodoxæ excitatus, reduxit, edictoque perpetuo sancivit sanctam hu- jus Reformationis constitutionem, quam& ipse Princeps propria manu, & ex universa Nobilitate Hassiaca, sex primæ& ultimæ originis Nobiles, cum duarum urbium, CASSELLARHM& MARNENRGI, rogatu cetera- rum, Deputatis, subscripserunt, appenfisque Sigillis muniverunt, Marpurgi A. C. MDxxVII. vi eujus conclusi, eodem adhuc anno currente, reductio Mo nasteriorum fuit suscepta, atq; ringentibus licet& maxime indignanti- bus adversariis, ac nonnullorum Prælatorum odiis, tamen perfecta; cu · jusmodi irarum exemplum refert illustre, B. D. Dietericus in Oratoria In- situtionibus, Classe Il. Generis Demonstr. qua factum Philippi Magnanimi H. L. Cœnobium Haynense, Cistertiensis ordinis, in enodochium con- B 3 verten-


