29102
indignis modis hujusmodi vota, Castitatis se. Panpertatit Obedientia, conscientiis irretivis, juniori ætati, sexusque, præsertim fœminini, im- becillitati nocuetint, ae ficta sanctitate Christianorum& libertati impo- suerint,& aliorum opibus varia supplicationum, pro ipsorum peccatis ex- piandis, jactatione ac meritorum osteutatione, insidias struxetint, imo ipsam præceptorum divinorum veritatem, simulata perfectione, destruxerint; ju · stislimis querelis pientissimi Confessores I c. persequuntur, ut, qui jussu Cæsaris atque Princ ipum Pontificiorum. Confutationem Augustanæ Con- fessionis adornaturi erant, Censores Theologi Papales, nihil reperetint, quod regererent, præter solam negativam,& fere decretoriam senten- tiam; dictitantes, sed sine ratione: rejicienda sunt omnia, quæ in hoc ar- tieulo contra Monastica sunt producta, nempe, quod Monasteria libera fue- vint Collegia, quodqus vota il demum sint superaddita: aliud enim do- cet accuratum antiquitatis scrutinium, per priorum seculorum decursus institutum, quo demonstrari poterit, indigne ac temere, tum ab istis Cen- soribus, tum a Cardinale Rob. Bellarmino l. 2. de Mon. c. 6. nec non a Dil- lingensibus tis in Composit. Pacis, c. g. 9. 6r. negari 1 monasteria instituta esse, ut essent ludi literarii, seu scholæ in quibus alerentur Magisiri& Studiosi sacrascriptura& aliarum artium: gratis namque ista negari, vel sola sequio- rum etiam seculorum experientia,& ipsa monastica documenta, pro- bant; nonne fatebitur Bellarminus aliiq; monachalium cœnobiorum Patro- ni ĩ istis temporibus, quibus irruptione barbararum Gentium, in Italiam, Gal- liam, Hispaniam, nec non Græciæ provincias, omnem bonarum literarum culturam ac professionem, ex publico civilis con versationis commercio, in sola fere monasteria fuisse relegatam, exque illis ad Reipublicæ ministeria accersitos esse, non solum qui sacris, sed& ipsis Principum ac Imperato· rum aulis, præessent, ut præcipua, Cancellariorum, Sacellanorum, Secre- tariorum munera, defungenda essent viris, religiosæ professioni consecra- neis: cujus rei vestigia adhuc refert, sublimis illa in Imperio Romano trium Archi Cancellariorum eminentia; quid? quod ipsius quoque Phi- losophiæ tractandæ ratio, in monasteriis recepta, postea hinc Scholastica vocari metuerit. Atque ob istam sapientiæ prærogativam, qua Ecclesiasti- cæ professionis doctores excellere credebantur, non olim solum, in omni- bus fere judiciorum forensium tribunalibus, isti admiscebantur, sed solen- ne adhuc est in Præsidiali Galliæ foro, Edicto regio Sextili Mense, An. 173. calculum suum adjiciente, teste] Cto,& in Senatu Galliatum primario Ad-
A3 vocato


