Druckschrift 
Q.D.B.V. Ad orationem auspicalem, die crastini H.L.Q.C. habendam Magnificum Rectorem, reliquosque Patres atque Cives Academiæ / invitat Immanuel Weber, Jurium Dokt. & Profess. Extra-Ordinar. Historiar. Ordinarius
Einzelbild herunterladen

o(*⅝☛ cmendandi facultate nec quidquam deſtituantur; vel Doctorum autoritatibus, autoritatumque præjudiciis fa- ſcinati ſic veterum fabulis, ut aureo velleri æripedes tau- ri, incubant; vel denique nullâ judicandi vi pollentes in- genii quàdam infelicitate nubem pro Junone amplectun- tur. Graviſſimum utrumque malum, undè certa bonis literis& artibus pernicies; ſed ſi in comparationem de- ſcendere velimus, hoc illò longè peſtilentius,& damno- rum, quæ tùm Eccleſia tum Politia, res certè literaria per- ſenſit unquam, cauſa non eſt infima. Magna enim ferè funt ingenia illa, quibus omnia antiquorum ſordent,&, quâ alios longè ſuperant, ſcientiarum vaſtitas edò pro- pellit, quò pluribus pertingere nondatur; Undè, ſi mo- dum tenerent, utique rem publicam multùm adjuvare poſſent, imò ne ſic quidem, quando excedunt, iis re- rum æſtimatoribus, qui luxuriem judicio moderari, caſti- gatisque rectè uti ſciunt, omnind nulla adferunt emolu- menta. At verò quid ab alterius claſſis hominibus expe- ctare licet utilitatis pro ingentibus illis, quæ ubique infli- gunt, damnis,& quæ non æque tùm, quando dantur, ac poſt aliquandiu, quàm illata fuerunt,& quùm celari non poſſunt amplius, percipiuntur. Non ſolùm enim bona- rum mentium excelſorumque ingeniorum, quibus ſenti- endi libertas pro alimento eſt, vigorem ſupprimunt, urt al- tius eniti non valcant; ſed& intra brevius, quàm credi poteſt, temporis ſpacium res divinas pariter atque humanas tantà involvunt caligine, cui diſcutiendæ unius ævi ſoles, ſi adeo multiplicari poſſent, centum non ſuffecerint. Co- gitemus, ſi dubium eſt, ſuperiorum temporum, in iisque & religionis& artium fata; quàm miſcra tùm& ploranda majorum noſtrorum conditio, qui velut intra tenebrico-

ſam