Druckschrift 
Geschichte der katholisch-theologischen Facultät zu Gießen : eine allen Theologen Deutschlands gewidmete Denkschrift / von Anton Lutterbeck, Doctor der Philosophie und der kath. Theologie, öffentl. ord. Professor der class. Philologie an der Universität zu Gießen
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen

29

tate Episcopali accederemus, non supersedendum esse cen- semus, quin Vos ad insignia haec munia ecclesiastica vocatos paternis exhortationibus prosequamur, atque de iis, quae Vobis potissimum agenda sint, nostris instruamus mandatis. De Vestrae doctrinae puritate, scientiarum divinarum pro- funditate, sacrorum canonum peritia religionisque orthodoxae zelo in Domino plurimum confidentes rogamus et admone- mus Vos, ut candidatos in partem sortis sanctorum vocatos et Vobis spiritualibus alimentis enutriendos concreditos paterno amore excipiatis genuinisque fontibus fidei evan- gelicae per Filium Dei revelatae atque per apostolos eorum- que successores in Ecclesia Catholica sub uno visibili capite congregatos nobis traditae imbuatis et, quod praecipuum est, ut eosdem comites pii et fideles, in via innocentiae et timoris Dei perducatis, docentes illos, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, utentes praedicatione non in persuasibilibus humanae sa- pientiae verbis, sed in ostensione spiritus, qui omnia scru- tatur, etiam profunda Dei, loquentes sapientiam non hujus saeculi, quae destruetur, sed sapientiam in mysterio ab- sconditam, praedestinatam a Deo ante saecula in gloriam nostram(Phil. 4, 8. 1. Cor. 2, 6), ut qui de manibus Vestris per Ecclesiam et Civitatem requiruntur ad serviendum altari, sciant abjicere opera tenebrarum et indui arma lucis, honeste ambulare sicut in die, non in contentione et aemu- latione, induti Dominum Jesum Christum(Rom. 13, 12), quem sequi in vita, in morte, in gloria, omnium credentium in Ipsum sors est atque unica salus. Cum vero Regia Sua Celsitudo hanc s. Theologiae Catholicae Facultatem omnibus excellere praecepit privilegiis juribus atque prae- rogativis, quibus aliae in eadem Alma Universitate excellunt Facultates, Vobis, Venerabilibus et Clarissimis Dominis Decano, Professoribus, Doctoribus et Magistris ejusdem Facultatis, competere jus atque officium conferendi Docto-