A o⸗ 8
&
NONNVLLA
DE PRIMIS CONSTITVTIONIS CRIMINALIS
BAMBERGENSIS EDITIONIBVS.
§. I.
Summa dicendorum.
VVM a primis ſtudiorum meorum annis hiſto- ria litteraria,& praeſertim librorum rariorum cognitio, in amore atque deliciis ita mihi fuerit, vt omne tempus, quod aliis concatenatis occu-
pationibus ſuffurari& adhuc poſſum, huic rei impendam: nolui quoque hiſtoriae litterariae, imprimis iuris crimina- lis, amatoribus certiorem de primis Conſtitutionis crimi- nalis Bambergenſis editionibus relationem diutius inuide- re; maxime quum viderim, ea, quae hac de re ab aliis prolata ſunt, oculatae fidei repugnare. Namque poſſidet Dn. Collega coniunctiſſimus D. Lvpovlcvs GoporREDVS MOGEN, Hiftoriarum profeſſor ordinarius, primam anno C10 10 VIII.,& ego teneo ſecundam anno 5 10 X. typis
A 2 euulga-


