Druckschrift 
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen

k6*

monſtraui. Cogitate igitur, quod beneficium accipere ſit libertatem vendere,& ſic dociles vos ac liberales o- ſtendendo, a vulgo Haſſiaco ob duritiem& pertinaci- am capitis celebri diſcedite, ipſaque re præſtate, quod Poëta cecinit: Didiciſſe fideliter artes, emollit mores, nec ſinit eſſe feros. Porro& illud ſatis intellexiſtis, ſtipeu- dia primum ex cenſu& reditibus monaſteriorum& ec- cleſiarum Haſſiæ veterum, ipſis olim prineipali bensfcio conceſſis, fundata eſſe, poſtquam ſublatis per Gerorum emendationem inutilibus plane monaſteriis, ſuperſtitio ſisque eccleſiarum& altarium cultibus, reclitus hiſce de- ſtinati in manus ſummi Principis redierant. Pro mero i- gitur beneficio Sereniffimorum Landgrauiorum Haſſiæ habendum eſt, quod certis hodienum oppidis vicisque licet ad ſtipendia iſta ciuium ſuorum filios ſtudiis ido- neos præſentare. Quodſi itaque vos immorigeros& in- dociles, atque ad ſtudia quibus unice conſecrati eſtis in- habiles probaueritis, nec a parentibus, propinquis ac popularibus veſtris in ordinem redadti fueritis, in libe- ro Sereniſſimi Patriæ Patris arbitrio erit poſitum, ſtipen- diis vos omnino priuare, ac pro Haſſis peregrinos in poſterum beneficiis ac præmiis propoſitis ad ſtudia& munera publica in Haſſia obeunda euocare. Diſcite i- gitur cautius mercari,& valete. P. P. Gieſſæ Haſſorum d. IX. Maii a. cro 10ec xLv. Sub Sigillo Academiæ maiori.

8 8