Druckschrift 
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Entstehung
Seite
35
Einzelbild herunterladen

3

80)(8 puloſi debetis eſſe, ſemper tamen a facilioribus ad diffi- ciliora vobis procedendum,& continue cum commu- nibus propria coniungenda erunt. Sic initium facien- dum ſingulis a Linguis& Philologia, Logica& Orato- ria, atque inprimis Hiſtoriis, ita ut Theologus ſtatim Theologiam theticam& exegeticam, Politicus Hiſtoriam Juris, Inſtitutiones& Pandectas adiungat, niſi forte quis imberbis& illotis quaſi manibus ad ſtudia academica acceſſerit, quales tamen audiuiſtis a ſtipendiis principa- libus plane reliciendos eſſe. Suauia enim narrant ſo- mnia, qui noſtri æui ſtudioſis iuuenibus diu philoſo- phandum eſſe ſuadent, ante quam ad Theologiam aut Jurisprudentiam accedant. Ne tamen pudeat vos po- ſtremis adhuc annis adciſcere, quæ prioribus neglexiſtis,

cum ſatius ſit ſemel quam nunquam didiciſſe, nec exem- la deſint eorum, qui in ſenectute demum Linguas&

Philoſophiam attigerunt. Omnia enim labor improbus poteſt vincere. Neue in deligendo etiam doctore nimis ſcrupuloſi ſitis, cum nullus ſit, ex quo non poſſitis ali- quid addiſcere, dummodo fidelis ſit ac diligens. Prode- rit quoque aliquando ingeniis tardioribus, unum collegi- um maxime fundamentale& neceſſarium bis terue apud diuerſos etiam frequentaſſe. Denique optarem, ut in no- ſtra quoque Academia more antiquo Collegia& exerci- tia diſputatoria frequentiora eſſent, quorum utilitas me præcone haud indiget.

Satis iam percepiſtis, quæ quaue ratione vobis in Academia diſcenda agendaque ſint, ut in utiles eccleſiæ & reipublicæ patriæ viros euadatis, quem finem ſtipen- diis principalibus ab initio propoſitum fuiſſe, liquido de-

E 2 mon⸗