Druckschrift 
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen

9

Mathematici exactisſimam docendi ſeu demonſtrandi methodum adhibeant, omnia ad ſummum certitudinis gradum& ſenſuum euidentiam reuocando, quam pro- pterea merito in cunctis reliquis diſciplinis ſtudemus imi- tari, quæ res tamen Matheſeos ignaro prorſus eſt im- perceptibilis. At ſpeciales deinde huius ſtudii partes, Geodæſia, Coſmographia, Aſtronomia, Optica, Mu- ſea, Mechanica, Architectura,& ſi quæ ſunt aliæ, pro ſingulorum ingenio& facultatibus attingendæ ſunt. Propria vero Studioſorum Theologiæ inprimis illa cenſere conuenit, quæ ſtudio Theologico proprie ſie dicto continentur, quod ſeilicet ſolidam& exactam Dei veri, rerumque diuinarum& ſacrarum, petitam ex in⸗ dubia plane reuelatione diuina,& clarisſimo Seripturæ ſacræ lumine, cognitionem profitetur, cum facultate eam cum aliis communicandi,& ſic eommunem omni- um ſalutem æternum duraturam procurandi, coniun ctam. Partes itaque Theologiæ reuelatæ aliæ ſunt ma- gis theoreticæ, aliæ practicæ, quanquam totum hoc ſtu- dium ad praxin veri Chriſtianiſmi in nobis& aliis ul- timato referendum ſit. Introducttionis inſtar in hoc ſtu- dium habenda eſt Theologia dogmatica ſeu thetica. Cui ſubiungenda eſt Theologia exegetica, cum Hermeneu- tica ſacra, in perſcrutando& explicando vero ſacrarum litterarum ſenſu ex ſubſidiis philologicis aliisque occu- pata,& ſie pro fundamento omnis eruditionis Theolo gicæ ſubſternenda. Succedit Theologia moralis, ad praxin vitæ vere Chriſtianæ referenda, item Theologia polemi- ca, præcipuas controuerſias cum Pontificiis, Reforma- tis, Socinianis, Fanaticis, quin& Judæis aliisque, com- plexa,