Druckschrift 
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Entstehung
Seite
30
Einzelbild herunterladen

**) 10(2

mis recte inſtituta, peruenimus. Quare pro fundamen- tali eius parte merito habenda eſt Logica, quæ rectum rationis humanæ in cognitione rerum uſum common- ſtrat. Cuius explicationem uberiorem& applicationem deinde cum partes reliquæ, tum ceteræ quoque artes ae diſciplinæ omnes docent. Ad quam rem in genere quo- que ars dialectica& hermeneutica conducit. Abſurdum foret, in his recentiorum doctrinam& methodum ne- gligere, ſolisque Ariſtotelis& Scholaſticorum veterum placitis inhærere. Vtilitate tamen non carebit, priua- tim ſaltem veterem methodum& terminologiam attin- gere. Pars Philoſophiæ generalis eſt Ontologia ſeu Me- taphyſica, partes ſpeciales autem ſunt Theologia natura- lis, Philoſophia naturalis ſeu phyſica, Philoſophia mo. ralis, ſiue Echica, Politica generalis,& Jurisprudentia naturalis ſeu uniuerſalis, quibus& Politica ſpecialior& Oeconomia commode ſubiungitur. Quæ partes cum Hiſtoria ciuili arctisfime connexæ ſunt, ut prorſus altera alterius ope indigeat, ſi ad uſum vitæ debeant recte conferri.

Ac inſignis inprimis artis ratiocinandi explicatio & declaratio continetur ſtudio Mathematico, cum Phi- loſophia neceſſario coniungendo. Cum enim in hoc uniuerſo, ſapienti Dei conditoris conſilio, cuncta con- ſtent decenti ordine& numero, magnitudine& men- ſura, quæ communi quantitatis nomine comprehendun- tur,& pro obiecto Matheſeos habentur, facile apparet, generalibus ſaltem eius partibus, Arithmetica& Geo- metria, neminem carere poſſe, quarum illa numeran- di, hac menſurandi leges complectitur. Aocedit quodl Mathe-