Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

4

4

isti studio Latinos negligere videntur. Pari modo iidem, quum de geographiae apud Romanos conditione loquuntur, nobisque persuadere student, nullum fere terrarum cognoscendarum amorem Romae fuisse, nec quidquam ibi literis esse mandatum, quod non acceptum esset a Graecis, temere sane committunt, ut de antiquitatis Romanae negligentia queant accusari. Et eo quidem isti scruta- tores progressi sunt socordiae, ut non utrum esset verum quod arbitrarentur nec ne quaererent, sed jam de causis neglecti a Romanis studii geographici expone- rent, earumque in numerum quum alias res paulo infra nobis illustrandas refer- rent, tum maxime serius Romae enascens literarum studium. Verum ne, in quo alios peccasse diximus, id ipsi committere videamur, confitendum nobis est, geo- graphiae non perinde atque Graecos operam dedisse Romanos. Nimirum quod Latium nullum Eratosthenem, nullum Strabonem nullumque protulit Ptolemaeum, ejus quidem rei causa quaerenda nobis esse videtur in ea ratione, quam sequeban- tur Romani in geographiae studio. Tota enim orbis terrarum cognoscendi ratio illis spectabat ad institutionem vitae communis. Graeci autem, quum ceterarum disciplinarum ponerent fundamenta, earum in causas inquirerent redderentque ra- tiones probabiles, tum geographiae docta et subtili excogitata forma orbis terra- rum cognitionem in iis rebus, quae in artibus versantur, ponebant. 3) Nec mi-

5) Laudandi sunt hic Eratosthenes, Hipparchus, Strabo, Marinus Tyrius, Cl. Ptolemaeus, qui dosto et subti i modo geographiam tractaverunt, eamque ita promoverunt, ut in artium literarumque numero haberetur. Eratosthenes, felicissimis Lagidarum auspiciis c. 270. a. Chr. n. vivens, magnum opus tribus partibus di- stinctum edidit, in quo quaecunque huc usque a viris doctis de rebus ad terram cognoscendam pertinentibus dicta aut literis mandata erant, amplexus est et in aubtilioris disciplinae formam redegit. Vid. ejus fragmenta collecta a C. F. Seidelio Gott. 1789. Eratosthenica. Composuit Godofr. Bernhardy. Berol. 1822. 8. Conf. Strab. Libr. I, p. 151. edit. Siebenkees.; Suid. s. v. Eodros Sevsg; G. J. Vossii de Hist. Gr. Libr. I c. 173 Uker- tum in: Geographie d. Gr. et Röm. u. s. W. 1 Abtheil. S. 136 et quae in Compendio nostro geographico de Era- tosthene attulimus p. 90. sedd. Hipparchus Nicaeensis, qui circa 150. a. Chr. n. Horuit, acerrimus erat Era- tosthenicoram censor. Cf. Strab. Libr. II, p. 28 edit, Siebenk.; J. A. Schmidii Dissert. de Hipparcho. Jen. 1689. 4.; Ukerti libr. I, p. 155 et nos in libr. cit. p. 96. Srrabo, Amasea Pontica oriundus, vixit Augusti Imp. Romani tempore, ex iis, quorum opera geographica ad nos pervenerunt, praestantissimus scriptor, in quo paene solo nititur scientia, quam de antiquissimis Graecorum Geographis eorumque diversissimis geographiam tractandi rationibus habemus. Cf. quae laadavimus scripta in nostro Comp. geogr. p. 100 seqq. His adde: K. Gottfr. Siebelis: Disputatio de Strabonis patria, genere, aetate, operis geographici instituto atque ratione, qua veterem descripsit Graeciam. Budissae 1828. 4. et: Konrad Mannert: Einleitung in d. Geogr. d. Alten und Darstellung ihrer vorziiglichen Systeme. Leipz. 1829. S. 84 folgg. Marinus Tyrius, brevi ante Ptolemaeum Ale- xandrinum vivens, tum itiueribus suis orbem terrarum illustravit, tum nova tabulas geographicas fingendi ra- tione emendavit notiones geographicas. Ejus vestigia pressit Cl. Prolemaeus, qui Alexandriae foruit annis 125 164 p. Chr. n. et maxime ob studium hic laudandus est, quo geographicum terrarum locorumque situm in