Jahrgang 
1831
Einzelbild herunterladen

I1 U M.

Diu Romae quum cetera literarum genera neglecta jacuisse, tum geographiam ma- xime sive orbis terrarum descriptionem ad artem quandam et praecepta revocatam, id quidem tam manifestum est, ut a nemine nisi rerum Romanarum prorsus ignaro negari possit. 1) Quod autem serius ad literas accesserunt Romani nec, prius- quam cum Graecis intercessisset iis necessitudo quaedam, literarum aliquam signi- ficationem dederunt, ex eo noli conjecturam facere, neque ullo doctrinae erudi- tionisque amore esse ductos Romanos, neque ea ingenii monumenta ab iis esse edita, quae cum Graecorum operibus possint comparari. Etenim magno in errore versantur falsamque de magnis illorum in literas meritis disseminant opinio- nem, qui censent, totos e Graecis pependisse Romanos. 2) Prae nimio Atticorum

1) Quingentos fere per annos literarum studia Romae quievisse, Cicero ipse testis est. Tusc. Qusest. libr- I, 2: doctrina Graecia nos, inquit, et omni literarum genere superabat; in quo erat facile vincere non repugnantes. Sero enim a Romanis non possis solum et philosophia, sed reliqua etiam literarum genera recepta sunt et cognita. Cujus quidem rei causae in priore rerum Romanarum conditione ac statu maxime sunt quaeren- dae, quippe quum belli gerendi cura et finium imperii dilatandorum studium, quo minus artes liberales coleren- tur, in primis impediret. Comparationem graecae culturae cum romana primis inde ab Urbe condita saeculis institutam iuvenies apud Aul. Gellium N. A. libr. XVII, 21. Uberius rem exposuerunt recentiores: Abbé lo Moine in: Considérations sur l'Origine et les Progrès des belles Lettres chez les Romains, et les causes de leur décadence. Par. 1749. 8. Fr. Schlegelius in: Geschichte der alt. u. neuen Literatur. Vorlesungen geh. im J. 1812. Wien 1815 2 Th. 8. C. Meinersius in: Gesch. d. Wissensch. in Griechenl. u. Rom. Lemgo 1780. 81 ²2 Bd. 8. G. A. Ruperti in: Grundriss d. Geschichte, Erd- und Alterthumsk. u. s. w. Gött. 1794. 8. S. 761.(edit. nova ibid. 1811). F. Astius in: Grundriss d. Philologie. Landsh. 1808. 8. Meyerus in: Adam's Handb. d. röm. Alterth. Bd. 2. 8. 380. alii. Geographiae subtilem expositionem diu Romae desideratam esse et altera nostrae Commenta- tioais pars docebit, et relatum legi potest apud Fuhrmannum in: Handb, d. class. Lit. Römer. Bd. a. S. 907. et Bährium in: Gesch. d. röm. Lit. S. 496.

2) Ciceronis I. l. semper judicium fuit, omnia Romanos aut invenisse per se sapientius, quam Graecos, aut aecepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent. Vide, quae disseruit do studiis Romanorum literariis in Urbe et Provinciis Chr. Ceollarius in: Dissertt. Acadd. cet. curà Walchii. Lips. 1712. p. 341. seqq. ris.