Jahrgang 
1849
Einzelbild herunterladen

in l i b. XXI. 15

positam, apud alios scriptores latinos. Usurpata quidem est a Terentio aliquot locis, et a JCtis, vel etiam a Cicerone, sed ita semper ut addita sit tertio casu res vel homo cui vis ſiat. Loco vero illo Liviano, quem viri docti in suam rem attulerunt, XXXVII, 9, 8. Utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur, viam legendum est ex quatuor codicum auctoritate. Adde etiam alium, XXXVI, 16, 5: ubi quum de Thermo- pylis dixisset Livius, ⸗haec una militaris via est qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint,, pergit de Antiocho: equum permunisset omnia, satis fidens, nunquam ea vim Ro- manum exercitum facturum cet., Eltiam h. Il. unus cod. habet ea via, duorum margines et bona pars editionum veterum veram lectionem ca viam. Itaque etiam nostro loco ser- vatum est viam in recentioribus saltem quibusdam libris, in uno iter inter versus adscriplum. Viam s. iter facere s. facessere tam vulgares sunt elocutiones, ut etiam sine nominibus eodem sensu saepissime occurrant. Ambiguitas lectionum videtur profecta esse ex Graeco Bdoααν οdsν, viam vi aperire: unde quibusdam adeo venit in mentem locis illis Livianis praeter necessitatem reponere viam vi, in auxilium vocato loco Virgiliano, Aen. II, 494: fit via vi», et Liviano, IVY, 38, 4: quacunque incedunt, vi viam faciunt.-

Cap. 35, 4.:(MNontani hostes) ⸗perversis rupibus juxta invia ac devia adsueti dis- currunt., 1 1, 1 Omnes libri mss. uantum video, habent decurrunt; discurrunt dedit primus Aldus. Recentiores editores plerique codicum auctoritatem secuti sunt; sed videtur ea lectio hoc loco ferri prorsus non posse, quia ex praecedente narratione luce clarius apparet, Poenos superiora loca tenere, hostes montanos ex inferioribus impetum facere. [Cf. cap. 32. fin,(IHannihal)«iis ipsis tumulis, quos hostes(pridie) tenuerant, con- sedit., Cap. 55, 2. Jam montani conspiciunt alios, arce occupata sua, super caput imminentes, alios via(angusta) transire hostes-] Ad defendendum vero iter suorum per viam angustam Hannihal loca illa altiora pracoccupaverat. Tum quid sit perversa rupes, vix poterit dici: ut hene jam monuit Drakenborchius contra Crevierium, Doeringius contra Strothium. Attulerat ille ⸗Perversum diem, ex Plaut. Menaechm. V, 5, 1. et Per- versum numen, ex Virg. Aen. VII, 384: quibus locis perversus est i. q. nefastus, in- ſestus. Nec magis commode Strothius contulit ad explicationem locum ex Senecae libro De ira(I, 16.):Etsi perversa induenda magistratui vestis-, i. e. incommoda; neque credaa quod etiam magis eidem placuit, Perversas rupes esse transversas seu obliquas." Neque vero probabis, opinor, Alschefskium, putantem, zesse i. q. praeruptas deruptas- que; perversum enim omne id esse quod contra sit atque esse oportuerit: hoc igitur loco, quod invium sit ac devium. Videri enim h. l. devium non id signiſicare, quod,

4