— 44—
Tabula sexennii MDCCCXXVIII usq. MDCCCXXXIII. Signum Altitud. barometr. Pondus B 331“,31 123,5 ö, 331,57 242,0 B, 331,44 408,0 Bso 329,73 130,0 Bs 329,64 494,0 Bsw 329,64 395,5 Bw 330,46 324,5 B 330,89 74,5
ex qua apparet, per hoc temporis spatium, ad ventum N0 statum barometricum multo altiorem pertinere, quam ventis vicinis N et O, id quod calculus secundum methodum summae minimae quadratorum institutus etiam postulat; sequitur igitur hoc sexennio commutationi ventorum N, N0, 0 ex situ urbis oriente locum non esse datum. Si vero haec causa ad alterum spatium sex annorum MDCCCXXVIII— XXXIII nihil refert, etiam in altero illo annorum complexu MDCCCXXXIV ad XXXIX efficacior esse non potest. Origo igitur irregularitatis indicatae non in situ urbis, sed in alio quodam momento quod dicitur efficaciori quaerenda et invenienda erit. Calculus continuatus dat pro sexennio MDCCCXXXIV usque ad MDCCCXXXIX tabu-
lam infra positam:
Tabula sexennii MDCCCXXXIV usq. MDCCCXXXIX. Signum. Altitud. barometr. Pondus. B 2 331",47 178,0 Bxo 331,24 306,5 B, 331,46 303,5 B.0 330,46 136,5 B. 329,64 493,5 Bsw 330,46 558,0 Bw 330,05 134,0 Baw 330,87 82,0
ex qua apparet, ad ventum NO hoc temporis spatio pertinere statum barometricum multo humiliorem, quam ad ventos proxime vicinos N et O, quod nulla ventorum et observationum commutatione explicari potest, qua quidem status barometrici ventorum illorum aequales evadere possunt, nullo modo vero status altior ad N0 in medio situm pertinens eum in modum diminui potest, ut etiam multo minor fiat, quam ii, cum quibus com- mutari fortasse petuerit. Differentia ergo sine dubio ex irregularitatibus, sive potius ex legibus meteorologicis derivanda est, quam rem etiam disquisitio diligenter continuata ratione evidentissima demonstrat.


