— 1—
§. 35.
Secundum clarissimi Gaussii theoriam combinationis observationum etc. Gottingae 1823 art. 37. est error m medius maxime probabilis, si E, E’, E“, E“ etc. errores i. e. differentias observationum singularum et valorum earum maxime probabilium calculi ope erutorum significant, n vero numerum harum differentia- rum indicat:
10 EEEEE LEE 5)
n
si, ut paucis utar, E E+ E'E+ E“”E“+† etc. ponitur= M.
Haec si ad nostras observationes applicamus, ut errorem earum medium maxime probabilem inveniamus, habemus, si differentias columnae ultimae secundum ordinem signis E, E“, E“ etc. usque ad Evn notamus
E E= 0,0100 E’ E'“— 0,0441 E“ E“—= 0,0400 E“ E“— 0,0100 EIV EIv— 0,0025 EVv Ev Y 0,0196 EVI Evr= 0,0196 Evn EvI— 0,0016
E E+ E E’+ E“ E“+... Evn Evn—= M
1I
0,1474 eten= 8
unde error medius maxime probabilis
m= 7(Lu2= 0/1357.
§. 36.
Differentias maximas venti NO et O offerunt, id quod primo adspectu ex situ urbis Wetzlariae derivari posse arbitrabar. Sita est enim urbs a NN0 usque ad 0 versus montem eam longe superantem, quo fit ut venti NNOo, N0, ONO et O non solum maxime debilitentur, sed etiam ab anemoscopiis in urbe erectis non satis accurate indicari possint; status igitur barometrici ad ventos N O et 0 pertinentes facile confun- duntur, dum illi, quod ad hunc, huic quod ad illum pertinet adscribitur, quamobrem status barometricus venti NO diminuitur, status vero venti O ita augetur, ut aequales fere appareant. Non negandum est hanc opi- nionem speciem aliquam verisimilitudinis prae se ferre, mox vero causam alteram multo efficaciorem diffe- rentiae illius reperi, qua accuratius indagata atque ad lucem promota probe intellexi, situm urbis orientem et septentrionem versus montibus obtectae pauca tantummodo aut nihil fere hanc ad rem conferre.
8. 37
Ratione enim iterum ad calculos vocata atque denuo redintegrata, spatium observationum duodecim annorum in duas partes aequales sex annos complectentes divisi. Inveni pro sexennio annorum spatio MDCCCXXVIII usque ad MDCCCXXXIII tabulam ita conformatam:


