Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

D E

BAROMETRIMOTU

A VENTI DIRECTIONE PENDENTE,

EX

0OBSERVATIONIBUS XII ANNORUI MDCCCXXVIII USOUE ID MD CCCXXXIX WETZLARIAE MERIDIE MEDIO INSTITUTIS DERIVAITO.

SCRIPSIT

N4C. GTIZ. L4AMEBEET.

Seemn

§. 1.

Inde ab anno MDCCCXXVIII novies per diem observationes meteorologicas institui atque ita observata serie continua litteris mandavi. Ex parte harum observationum, quae anno primo factae sunt barometri variationes diurnae a me sunt derivatae et lectoribus propositae*). Investigationes phaenomeni hujus perscrutatione sane dignissimi a me sunt continuatae nec tamen ad scopum illum jam perductae, quem attin- gere velim. Rem inchoatam, si Deo O. M. placuerit annis aliquot exactis ad finem perducam. Nunc scribendi occasione iterum oblata mutationes barometri considerare lubet ex venti directione pendentes.

§. 2.

Hunc ad finem observationes omnes adhibendas esse censuissem, si cum barometro simul anemoscopium semper observare licuisset. Quum vero ob diei aut lunae lucis inopiam et anemoscopii constructionem horis quibusdam singulis matutinis et vespertinis hoc fieri non potuisset, ex magno illo observationum penu(quo quidem 39447 observationes barometri ad 00 R. reductae continentur) illae tandummodo erant eligendae, quae ad rem pertractandam essent aptissimae, observationes dico meridie vero institutae, quia hoc tempore, uti inter omnes constat barometrum medium, quem dicunt statum obtinet**) et atmosphaera causis cosmicis saltem unoquoque die aequali fere modo afficitur.

§. 3.

Observationes igitur ipso meridie institutas annorum XII inde ab anno MDCCCXXVIII usque ad MDCCCXXXIX in tabulas redegi secundum menses et annos inscriptas, quae ita sunt compositae, ut status barometri singulo quoque sedecim ventorum flante observati columnam unam eandemque verticulem expleant, medio cujusvis columnae observationum venti numerum, quem pondus medii voco, apposui. Ceterum, quum nomina sedecim ventorum apud nos usitatorum veteribus desint***κ), signa eorum cuilibet nota eaque a

*) De variationibus barometri regularibus unoquoque die revertentibus. Scripsit Jac. Guil. Lambert. Gissae, Typis Heyeri MDCCCXXIX.

**) I. 1.§. 38.

*en) cf. die Windrose der Griechen und Römer von Carl. v. Raumer. Rhein. Museum V. pag. 497.

1