De Aoristi Graecorum vi ac potestate.
(Lae subest aoristo Graecorum tempori significatiov? Quae a grammaticis ei assignata adhuc et concessa est? Ecce duae quaestiones, quas a viris et ingenio conspicuis et in- structis doctrina copiose atque varie pertractatas si nondum satis explicatas esse dico, ne id temere vel impudenter fecisse videar, primo loco alteram illam expediendam erroresque philologorum, qui late disseminati inveteratique sunt, et detegendos et convincendos suscepi, ut non solum temeritatis confestim suspicio arrogantiaeque a me procul amoveatur, sed etiam viri docti, quae ad doctrinam inde grammaticam linguae Graecae sive colendam sive stabiliendam fortasse redundabunt, si priorem de aoristi significatione quaestionem rectius explicavero, ea majore cum studio curaque considerare atque examinare velint. Jam ut primo nonnisi ad aliorum opiniones et sententias animum advertam, ex libris grammatico- rum unum quendam evolvere et, quae usque ad hunc diem de aoristi significatione docti homines statuerunt, inde referre placet. Elegi autem grammaticam Graeci sermonis a RapHaELE KunnxEho. Hannoverae a. 1835. emissam ¹), tum quod novissima est, tum quod eadem, quamvis nove inventis fere destituta, tamen, quae alii exposuerunt, si minus in omni- bus partibus, at in hac nostra laudabili cum fide omnia fere collecta ac disposita exhibet. Itaque ordinem a KurnxEno institutum secuturi primum commemorabimus, quae temporis forma aoristus esse perhibeatur, deinceps quam significationem ei subesse opinentur.
I. De aoristo, qui absolula temporis forma perhibetur.
Apud KuenxERüUM(§. 434. 1.) haec legimus:„Indem der Sprechende Alles, was
„geschieht, auf seine Gegenwart bezieht, unterscheidet er...
1) Conf. HeRoplAaxns in BEkkEhi Anecd. Graec. De adverb. p. 534, 25. MaxIuus PraxupEs in Bachm. Anecd. Graec. Vol. II. p. 7, 8. HnnMaxxos in libro, quem inscripsit De emend. rzat. Gr. gr. L. II. c. 19. DissN de temporibus et modis v. Gr. WaGNERNI Commentatio de tempp. verbi imprimis Latini. G. F.
drei Zeitsphären: Gegenwarl,
GRoTrEEFENDI Bemerkungen zu Roth'’s Sprachlehre in dissertationibus doctorum Francofaurtensium Fasc. II., ubi pag. 217. adeo hoc edocemur: „Anstatt... den(Griech.) Aorist eine unbe- stimmte Zeitform zu nennen, müſste er vielmehr die bestimmte Zeitform heifsen“(2).
1


