Mäts—
Quaestionum Sophoclearum particula altera.
Nuper cum de secundo Oedipi Colonei stasimo emendando et interpretando commentarer ¹), in quattuor prioribus versibus strophae secundae(v. 1074— 1078. Dind. Oxon. III, 1860) accuratius examinandis me continueram, quattuor autem posteriores versus eius, de quorum interpretatione et emendatione multo maior etiam quam de prioribus dissensio inter- pretes textus Sophoclei usque exercet, in aliud tempus tractandos seposueram.
Ordiatur autem praesens disquisitio ipsa quoque, ut superior, a scriptura, qua antiquissimus et optimus liber manuscriptus, Laurentianus A, eos versus atque a prima quidem manu descriptas exhibet; eorum in illo haec est species:
1⁴‿ννιιι ει◻εσαινν£νωυν eꝙ derldkld rarνοτοο νᷣ⁴2εας
8 dl‿‿σᷣνς vεᷣꝓoᷣᷣς ᷣi αντνννν νſάνν εοσσσσ τοσιμιν νμμα
Ac de primo quidem et secundo horum versuum nihil est, quod disceptemus; duo contra reliqui mendis maltis ac gravibus laborant, quae quem ad modum ex codicis Laurentiani scriptura aut iam sublata sint, aut tolli posse mihi videantur, copiosius exponendum est.
Nullae veterum interpretum adnotationes rectam corruptorum verborum cognitionem nobis sublevant; at Sophoclis ea verba genuina esse non posse facile intellegit, quicunque Graecae linguae leges et grammaticorum praecepta didicit. Atqui ubi gravissimae corruptelae lateant, adhuc viri docti parum perspexisse mihi videntur, quotquot in expediendis huius loci difficultatibus iam elabo- raverunt. Etenim alteri studia sua ad ea verba emendanda applicaverunt, in quibus corruptela neu- tiquam inest, alteri retinenda censuerunt, quae ferri nullo pacto possunt, nec desunt denique, qui rectam viam ingressi substiterint, antequam omnem difficultatem ex Laurentiani codicis scriptura tollere eis contigit. Ex illis autem versibus, quorum species supra proposita est, cum quattuor dum- taxat priora verba in disceptationem vocare omnibus videretur supervacaneum, ex octo reliquis voca- bulis ne unum quidem superfuit, quin tanquam molesta labe ac corruptela liberandum ab aliis alia ratione temptaretur atque adeo unum alterumve vexaretur.
1) Progr. gymn. Wetzlar. H. 1870.


