Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

qu. 16. ο τı douααs r rijs Asueoecꝭς 1e9 Fast. VI 545 cur vetet ancillas accedere, quaeritis? d.ατroον εorov;

q. 17. Aad l aaoa eeᷓ raurh roe en VI 553 non tamen hanc pro stirpe sua pia mater 70 0 Téunνος Odæ SUTovra d,aν, 10 d8 adoret 165ν Aιεκννρσέν. VI 555 Alterius prolem melius mandabitis illi-

qu. 25 coll. Ovid. Fast. I 58, qu. 86 coll. Fast. V 487 490.

In iis, quae Thilo proposuerat, Soltau non acquievit, sed longius progressus quaestionem ita continuavit, ut Plutarchi narrationem a Juba, Jubae a Varrone repeteret. Cuius argumentationis cardo versatur in qu. 4, ubi haec leguntur: rcëνra ed Tαs στοσκάσκ m B⁴6. M4 öre rouvou ro durυνο B⁴6% ot syq]v unde Jubam Varronis relationem percensuisse et ampli- ficasse perspicitur(Soltan p. 40). Jubae nomen ab aliis quaestionibus alienum non esse, apparet e qu. 24. 59 78. 89, quibus addi potest qu. 31, cuins argumentum ad verbum expressum in Rom. c. 16 nomine Jubae laudato iteratur. Quaestioni 24 haud dubie multa Varroniana insunt, tota vero quaestio debetur docto illi regi(Soltau p 40), id quod etiam in qu. 78 et 89 cadit(Soltau p. 38). Neque desunt in ceteris Jubae fragmentis, quae aetatem tulerunt, indicia et vestigia Varronis, sicut in fr. 7 et 9(Soltau p. 39 et 40). Eandem quam Soltau viam ingressus Barth quoque compluria, quae huc pertinent, attulit, sed saepe difficile diiudicatu est, quae inter se comparari iubeat, iis exceptis, quae de Rom 15 et qu. 31 cum Varronis memoria, quam Festus p. 351 exhibet, compositis disseruit. Unde manifestum fit, totam quaestionem 31 Jubae propriam esse. Si Ovidium denique respicimus, non dubium est, quin Varroni vindicanda sint, quae sub Jubae nomine in qu. 89 feruntur:

q. 89 da τ KuHναα ⁴μ̈μανꝙ εςοοτmνν Fast. II 511 Lux quoque cur eadem stultorum 6νονμά⁴‿ςμοσν; festa vocetur, accipe. rois rds ατν σ⁴⁹εοισ ννοονοσννν rToνs II 529 Stultaque pars populi quae sit sua curia, um Sóoe rd ulds eu ο ogviercn 0⁴⁸ nescit, 6⁶νν τ* vuoς raur, Th 509Th Sstu Sed facit extrema sacra relata die. ποπστνεέιν.

Qua ratione Plutarchus hanc narrationem dissecuerit et in peius mutaverit, infra videndum est; hic addere libet, ex iis, quae apud Ovidium antecedunt et cum Rom. c. 26 consentiunt, conici posse, quem locum illud frag mentum in Jubae historia obtinuerit; inserendum enim videtur uberiori narrationi, quae in Rom. c. 28 legitur. Si igitur Juba Varronis auctoritati multum ponderis tribuit, atque uterque in qu. 24 nom inatim laudatur, nonne veri simile inde fit, omnia, quae Varronis doc- trinam redolent, Jubae commendatione Plutarcho tradita esse? Quod si verum est, facile cognosces, cur Plutarchus hie illic a Varrone recedat eiusque errores ut tollat operam det, ut in qu 5 et 101 (Barth p. 48). Nam Juba minime unum Varronem ducem secutus est, sed undique rerum notitiam suam collegit. Dionysii nomen, quem inter regis illius fontes fuisse Kiessling in mus. Rhen. vol XXIII p 672 probavit, una cum Juba nobis offertur in qu. 78, ita ut huius memoria prorsus con- gruat cum Dion. Hal. II 5. Hic igitur inter illum et Platarchum interponendus est. Peropportune cecidit, quod in eadem quaestione ne Varronis quidem auctoritas neglecta est; huius enim sen- tentia de vocis»sinister« origine a Festo(p. 339) tradita hic recoquitur(Barth p. 18). Narrationes Varronis et Dionysii inter se coniunctas habes etiam in Rom. 16 et Marc. 8. Cum Dionysio