Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

De Jubae regis historia romana a Plutarcho expressa.

Com studia in indagandos Plutarchi fontes conversa hac aectate praeter alia vigeant, haud scio an venia petenda sit idem munus suscepturo, quippe qui rem ab aliis abunde tractatam denuo repetat. Neque vero quae huc pertinent quaestiones ad eum finem perductae sunt, ut omnibus numeris absolutae esse dici possint; immo permultis adhuc locis plane in lubrico versamur, quare minime imbrem in cribrum me gerere obici potest, quod in hac disputatione mihi fontes proposui in- vestigandos, quibus Plutarchus in Romuli et Numae vitis usus est-

H. Peter in libro suo: Quellen Plutarchs in den Biographien der Römer p. 146 et q. s. has quas laudavi vitas a ceteris seiunxit in seiunctasque separatim inquisivit, hunc scriptorem flosculos rerum undique decerptos et maxima ex parte iam in quaestionibus romanis editos hic coacervasse resque divulsas dissolutasque conglutinasse et ratione quadam constrinxisse ratus; ex iis autem, quae viri docti ad id tempus in fontibus illius eruendis profecerunt, haec potius lex statuenda videtur, ut ex uno praecipue scriptore atque eo, qui et ipse iam e compluribus auctoribus sua collegisset, ille, quae consilio suo inservire viderentur, elegerit et transscripserit. Quae lex, ut statim ab initio sen- tentiam nostram profiteamur, etiam ad eas, de quibus acturi sumus, vitas valet; nihil enim differt Romulus a Thesei vita una edita, quam totam ex Istri Atthide fluxisse, Gilbert in Philol. XXXIII p. 47 et s. argumentis haud spernendis evicit. In Romuli et Numae vitis componendis Plutarchum Jubae II, doctissimi Mauretaniae regis, historiam romanam expressisse, quamquam multi, in quibus Heeren et Schwegler erant, iam suspicati sunt, fuere tamen, qui, num recte id se haberet, addubitarent. Ac prope fuit, ut ab iis, qui Jubae detrectatores exstiterunt, memoria historiae ab illo conscriptae neque vero ab altero nisi a Stephano Byzantino laudatae plane exstingueretur. Sed qui primus de fragmentis ab hoc traditis suspiciones moverat, Kiessling ipse ea, quae antea statuerat(de font. Dion. Halic. p. 27), reiecit irritaque fecit(in mus. Rhen. vol. 23 p. 672), nedue H. Peter, qui antea Jubam et Dionysium a Stephano confundi censebat, in sententia sua permansit, id quod professus est in disputatione, quam nuperrime publici iuris fecit: Ueber den Werth der historischen Schrift- stellerei von König Juba II. von Mauretanien. Vestigia Kiesslingii, qui Jubam ad Dionysium se adstrinxisse voluit, secuti sunt Soltau de fontib. Plut. in secundo bello Punico enarrando Bonn 1862, qui in Marcelli vita regis illius libros plus uno loco adhibitos esse luculenter ostendit, et Barth»de Jubae 6⁴αοατπσων a Plutarcho expressis in quaestionibus romanis et in Romulo Numaque«, qui libellos

1