Jahrgang 
1870
Einzelbild herunterladen

Quaestionum Sophoclearum

particula prior.

Ex quo C. G. Cobetus ¹) Aeschyli et Sophoclis quotquot exstant librorum unum et communem fontem esse Laurentianum codicem AXXXII, 9 saeculi, ut videtur, undecimi sibi persuasit, eundemque sive antiquitatem sive bonitatem spectes primum esse post Cobetum G. Dindorfius 2) cum summo paene omnium consensu, qui illorum poetarum fabulis accurate et penitus cognoscendis operam dant, denuo et copiosius comprobavit, in recensendo textu Sophoclis editores et interpretes de singulari Laurentiani praestantia cum his consentientes semper ab huius libri scripturis tanquam optimo et certissimo fundamento proficiscendum esse intellexerunt. Itaque huius codicis scripturam nostrae quoque disquisitioni de secundo Oedipi Colonei stasimo emendando et interpretando supposuimus. Continebimus autem nos in praesens in stropha secunda(v. 10741084. Dind. Oxon. III, 1860), in qua prae ceteris integri carminis partibus, quod passim haud minus gravibus corruptelis inquinatum est, adhuc virorum doctorum sollertiam effugit, quibus maxime locis ipsius Laurentiani libri scripturae eo magis emendationem efflagitent, quod a ceteris praesidiis, quibus in emendando Sophoclearum tragoediarum textu adhuc uti solemus, nulla certa huic loco medicina speranda est.

Initium autem a quatuor prioribus versibus(1074 1078) capiamus, quorum in antiquissimo et optimo libro Laurentiano haec est species:

200uGev, h ueouεαν d xOO⁴ενυνέα‿ τ

puαμα rd᷑mν dvν doνse

rcv euvc rA‿σαυ, Secvch'su- 005G.αυν mJποος αισοωαμαν π,εια.

¹) Conf. Cobet, in annotation. adoration. de arte interpretandi, Lugdun. Batav. 1847, p. 105; add. Lipsiae, de emendandi Sophoclis praesidiis, Misen. 1860, p. 3. 4; idem: Apparatus Sophoclei supplementum, Lipsiae 1867, p. 3. 4. ²) G. Dindorf praefatio ad poetar. scenicor. Graecor. corpus, ed. V, p. IV; Sophocl. tragoed. edit. Oxon. III, 1860 vol. III et VIII. 1