Jahrgang 
1862
Einzelbild herunterladen

NIKOMAXOOYTEPA2HNOT

EIEAFOTH APleMHTIKH.

AD AUSPICANDA

G6YMINASII WETFLARIENSIS

EXAMINA S0LLEMNIA

RECOGNOVIT ET PRAEFATUS EST

RICARDUS HOCHE.

s

PRAEFEFATIO.

Nicomachi Geraseni*) Arithmeticae libros postquam Christianus Wechelius Lutetiae Paris. a. MDXXXVIII prelo subiecit, anno MDCCCXVII Fridericus Astius Theologumenorum Arithmeticae editioni ad exemplum Parisiense recognitos et codicum mss. Monacensium ope emendatos adiunxit. quam editionem in Germania primam secutum est Caroli Nobbii specimen Arithmeticae Nicomacheae, quod duobus codicibus mss., quos Astius neglexerat, Norimbergensi et Guelferbytano, in compara- tionem vocatis anno MDCCCXXVIII edidit, quorum alter, Norimbergensis, exeuntis seculi XIV vel ineuntis XV, alter, Guelferbytanus, post inventam artem typographicam scriptus videtur. sed tantum abfuit, ut vir doctissimus, cui incerti quoque cuiusdam auctoris Halensis interpretationes recognoscen- dae erant traditae, Arithmeticam totam in publicum protulerit, ut praeter libri primi capita tria, scholiis et adnotatione critica illustrata, nihil sit emissum. neque Nobbius inspexerat codicem ms. Cizensem, cuius notitiam et recensionem Müllerus, bibliothecae, quae Cizae est, episcopali praefectus

*) de Nicomachi vita scriptisque v. Fabric. bibl. gr. lib. IV, c. XXII.