— 11—
lerant civitas sine suffragii latione data: eoncilia connubiague adempta et magistratibus praeterquam sacrorum curatione interdictum, denique Capua postquam defecit(in bello Punico secundo), item Atella, Calatia et rell., quae cum rebellibus fecerant. Omnibus huius- modi oppidis praefecti iuri dicundo a Roma missi, unde haec municipia etiam praeſecturae appellabantur eaque ius Romanum pro suis legibus et institutis accipere coacta sunt, cf. Fest. v. praefecturae p. 233 M. Non saepe evenit, ut civitas nisi poenae causa civitatem Rom. ac- ciperet, rempublicam suam amitteret; factum autem est, ubi novo municipio propria admini- stratio certis de causis ne utilis quidem fuisset. Tum vero Romani civitate cum suffragio id quod amiserat municipium, large compensabant. Sic Aricia, cum civitatem non pro poena acciperet, statim iure suffragii donata est; nam maiorem castigationem non meruerat, quam Nomentum et Pedum, quae ipsa plenam civitatem cum suffragio acceperunt, Liv. VIII, 14. Vicinitas autem Romae effecit, ut Aricini rerum suarum administrationem amitterent et cum Romanis plane coalescerent. Sententia mea de hoc municipiorum genere affirmatur testimonio Ciceronis locupletissimo Phil. III, 6, ubi legitur: quod autem municipium éon contemnit is qui Aricinum tanto opere despicit, velustate antiquissimum, iure foederatum, Propin- quitate paene finitimum, splendore municipium honestissimum? Quis enim est qui credat, haec dici potuisse de municipio, cui civitas poenae loco imponeretur?
Tertia Pauli definitione continentur municipia novissima, lege lulia et Plautia Papiria orta, quod et verba ipsa et exempla addita ostendunt. Neque deest VV. DD. omnium fere consensio, ut O. Muelleri, Madvigii, Zumptii, Goettlingii, Walteri, Kienii et rell., quare non opus est refellere falsas aliorum explicationes, ut Spanhemii et Heineccii, qui hanc definitionem de mu- nicipiis sine suffragio intellexerunt, aut Rupertii, qui de munic. cum suffragio cogitat, aut Graueri et Puchtae, qui oppida cum propria administratione significari putarunt. Eiusmodi in- terpretationibus turbatur ordo historicus, quem Paulus in describendis variis municipiorum ae- tatibus secutus est. Vidimus enim initio loci vetustissima municipia, qualia fuerint, haec ex- cipiunt posteriore tempore facta et postrema municipia cf. cap. I. De iure publico et privato ha- rum civitatum nolo repetere quae exposui in Encyclopaedia I.; nihil aliud restat, nisi ut de le- gibus, quibus socii et oppida Italiae civitatem Rom. acceperunt, brevibus agatur, Kiene enim qui nuper hanc rem tractavit(in libro laud. p. 215— 230) saepius est lapsus. Sententia eius haec est: 90 a. C. legem Iuliam sociis fidelibus civitatem sine suffragio dedisse, paulo post 89 a. C. legem Calpurniam esse latam, qua consulibus permitteretur, ut et singulis sociis et universis oppidis civitatem darent, eodem anno legem Plautiam Papiriam esse san- ctam, qua civitas singulis sociis daretur eo consilio, ut quam plurimi ex copiis hostilibus ad Romanos transirent et Romanum exercitum augerent, anno 87 a. C. reliquis Italicis populis a senatu civitatem esse impertitam, suffragium autem 84 a. C. demum senatusconsulto omnibus novis civibus esse tributum. Primum quod dicit Kiene, legem Iuliam civitatem sine suffra- gio dedisse ex eo concludit, quod L. Iulius Caesar et P. Licinius Crassus censores 89 a. C. censum populi non habuerint, quare novos cives neque in tribus adscriptos esse, neque suf- fragium habuisse. Negari quidem non potest, ab illis censoribus nullam popali partem esse censam, quod affirmat Cic. p. Arch. 5, sed inde non sequitur, novos cives lege lulia suffra- gium non accepisse, nam census non dat civitatem, si qui per legem civitate donati sunt, sed tantummodo indicat, eum qui sit census se gessisse pro cive(pP. Arch. 5). In comitiis cen-
turiatis novis civibus suffragium ferre non licebat, nisi essent censi, nam a censu pendebat 2


