Jahrgang 
1847
Einzelbild herunterladen

10

dem tamen inhaeresceret, atque adeo ad alias civitates conferretur, quae aut nunc aut postea similem conditionem acciperent. Tamen non omnia erant unius generis oppida, sed pluribus rebus magno opere differebant. Gravissimum enim discrimen positum erat in eo, quod aliae iure suf- fragii gaudebant aliae carebant, deinde quod reipublicae suae administrationem aliae liberam servabant, aliae amissam deplorabant. Posterius discrimen primus observavit Beaufort et nostra aetate Madvig, Mommsen, Grauer, Peter aliique, qui tamen in eo errant, quod in prima Pauli definitione oppida Romana cum libera rerum urbanarum administratione, in altera civitates Rom. adempta republica inesse existimant. Discrimen illud, de quo quidem ipso recte statuerunt, at minus recte prima definitione Pauli, quam supra aliter explicavimus, usi sunt, magis in- telligitur, ubi comparamus hanc alteram Pauli definitionem: quorum cioitas universa in civi- katem Rom. venit cum genere illo municipiorum a Servilio apud Festum landato: ut semper rempublicam separatim a populo Rom. haberent, in quo illi falsi sunt, qui ad prius genus retulerunt. Nam utroque loco de iis agitur municipiis, gquorum eivitas univrersa in cip. Rom. venit, Paulus autem loquitur de iis municipiis, quae rempublicam suam plane amiserant, Ser- vilius de iis, quae retinuerant, ut ex verbis eorum colligi potest. Neque dubito quin Festus in opere cuius iacturam vehementer dolemus hoc utrumque municipiorum genus, quae soluto foe- dere Latino orta erant, coniunctim posuerit et explicaverit; Paulus autem in epitome posterius omisit, quum hoc genus a prima definitione non differe crederet, ad quem errorem facile ad- duci poterat, quod eadem fere exempla ut Cumae et Acerrae in utraque definitione locum habere videbat. Hoc discrimen mirandum est Walterum p. 242 et Kienium p. 41 non animadvertisse et propterea Paulum in secunda definitione de iisdem municipiis locutum esse censere, quae Serv. apud Festum exblicaverit. In iure sufpragiorum hoc genus municipia diversa fuisse, non commemora- tur a Festo, quod suffragium non pertinebat ad naturam municipiorum, sed ex arbitrio Romanorum pendebat; nam facile fieri poterat, ut municipia administratione libera donata suffragio care- rent, alia, quibus adempta erat respublica, hoc ius haberent, si Romanis ita placeret. Mira tamen est dissensio VV. DD. de hac re, in qua plurimi solum municipiorum discrimen positum esse opinati sunt. Sic intellexerunt Spanhemius et Heineccius alteram definitionem Pauli de municipiis cum suffragio, alii ut Zumpt l. l. et Ruperti p. 758 municipes sine suffrag. in ea contineri putant. Certum est, paucissima municipia 338 a. C. ius suffragii accepisse(nulli da- tum esse Peter in egregia dissert.: die Verhaeltnisse Roms zu d. besiegten ital. Staedten und Voelk., quae reperitur in Bergkii et Caesaris actis 1844, p. 25 sqq. contendit, cuius quidem iuris nimis angustos fines constituit), sed sensim omnia ad suffragia postea sunt admissa. Se- cundum Livium et Paulum municipia, quibus 338 a. C. propria respublica permissa erat, haec fuerunt: I, sine suffragio: Cumae, Acerrae, Atella, Fundi, Formiae, Suessula, Ca- pua vel magna quidem Campanorum pars(usque ad id tempus, quo defecerunt in bello Punico se- cundo, cf. cap. III.) II, cum suffragio: Lanuvium, Nomentum, Pedum, Tusculum. Tem- poris spatio intermisso alia oppida civitatem Rom. acceperunt, ut Privernum, Arpinum, Tre- bula, Atina, Satrienm alia. Municipia sine rerum urbanarum ad ministratione sae- pissime facta sunt oppida bello subacta, quibus respublica sua poenae loco adempta et civitas Rom. sine suffragio data vel imposita est ut necessuriam vocare possimus. In hune statum re- ducta sunt primum: Caere post rebellionem, nam ante hospitio publico et foedere aequo cum Romanis fuerat coniunctum, cf. Walz. Teuffelii encyel. IV, p. 219 et Madvigium p. 239 Sq., deinde Anagnia 307 a. C., ut refert Liv. IX, 43: Anagninis quique arma Romanis intu-