Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

13

imputavisset opiniones! Quid enim statuamus de ipsius veritate animique candore quum per- suadere nobis studeat, ex Schnitzeri sententia Socratis de Amore disputationem post illam Ari- stophanis nullius momenti et omnino superfluam fuisse. Immo disertis verbis Schnitzerus pal- mam pracbuit Socratis orationi nec non nisi secundum locum assignat Aristophani.*) Neque minus falso Ph. G. IIeusdium vituperat. Qui quamvis dixerit, Fr. Iemsterhusium, quae de Amoris admirabili natura exposuerit in singulari libello, praesertim debere Symposio Xeno- phontis et Platonis inprimis Aristophanis sermoni, faceto illi et comico, sed veritatis pleno. paulo post addit, Diotimae de Amore fabulam brevius quidem enarratam non minus tamen abun- dare summa sapientia eamque sublimem et ferme divinam existimat.**) Praeterea, quae cum magna cura scripsit et diligentia Jahnius enarratio eorum, quae inde a Plutarcho usque ad no- stram aetatem ad interpretandam fabulam allata sunt,**r) multa quidem continet bene dicta, et quae omnino probes, quaeque, quantum studium in legendo Platone posuerit, nos doceant: at nihilominus, quam molesta sit et intolerabilis eius arrogantia, haud obscurc eadem testifican- tur. Omnia enim ea, quae et Stallbaumius dilucidissime exposuerat in editione sua Symposii, et quae alii viri docti ad explicandam fabulam contulerant, alto respuit supercilio, atque se principem verum vidisse ingenue scilicet et modeste fatetur-) Quod eo magis mireris, quia iam in Stallbaumii adnotatione, quod alii monuerunt, recte et perspicue hanc fabulam explana- tam atque illustram habemus.

Sed haec sufficiant. IIoc vero iudicium, quod faciendum putavi de lahnii libro, ut con- stituerem, rei ipsius gravitas me adduxit. Quod enim monumentum antiquitatis inveniri potest, in quo plus insit et auctoritatis et dignitatis? Qui liber est veterum philosophorum, in quo sublimiora et sapientiae et honestatis verae praecepta proponantur? AtqueEaog ille, quem adamavit Socrates, quemque per totam suam vitam sectatus est, re vera effecit, ut exemplar

lingua ab eodem conscripto: Versuche philosophischer Forschungen in den Sprachen p. 71, Rôtscher: Das platonische Gastm., dargestellt als ein philos. Kunstwerk p. 13 16, Schnitzer in: Verhandl. der erst. Versamml. deutscher Philolog. in Nürnberg 1838 p. 24 sd. quos si audias, vix erat, quod Socrates Diotimam fabula nostra et disputatione ei annexa naturam amoris nobis panderet, praeclare scilicet antea iam declaratam Aristophanis oratione.

*) Sehnitzer l. c. p. 24:Die Spitze des ganzen Gesprächs ist offenbar die Rede des Sokrates, Zzu wel cher die in begeisterter Laune gehaltene Lobrede des Alkibiades auf den Meister den heiteren Schlluss bildet. Neben dieser Rede tritt am bedeutendsten die Aristophanische hervor, und, wenn sie eigent- lich unter den übrigen die Mitte einnehmen sollte, so ist sie, die scherzhafte, scherzend dem Ernste näher gerückt, indem ein Zufall, der dem Redner begegnet, ihn nöthigt, erst nach seinem Nachbar Eryximachus und näher vor Sokrates zu sprechen.

**) Heusd. I. c. p. 185:Tam sublimis est et ferme divina haec Diotimae disputatio, ut quae tandem ipsa fuerit, operae pretium videatur exquirere.

*n) Iahn. I. c. p. 136 148.

) Cf. larroganter dicta p. 101 et 102:Nos ambas fabulae partes pari cura amplexi sumus, et quae tum a veteribus, tum a recentioribus de tota fabula feliciter excogitata ſuere, in unum omnia con- gesta, nostris rationibus stabilivimus atque explevimus, denique totius fabulae doctrinam et cum re- liqua Diotimae oratione, quippe quae ex hac fabula pendet, intime connexam esse ostendimus, quod quidem opus, ut hactenus nemo suscepit, ista tota fabulae explicatio adhue magis inchoata,

quam absoluta fuit. 2*