Jahrgang 
1840
Einzelbild herunterladen

11

censendi ius factum sit, eo ipso iaure in tribus rusticas esse admissos. Quae num recte sint

disputata, iure meo qubitare mihi videor. Nam ut concedam, alia ratione libertinos, alia ce- 11 teros cives praedia sua in censum detulisse, quod fortasse non est concedendum, quod nequea V. D. probabili ullo argumento confirmatum est, neque si probasset, consequens esset ut cui I praedia sua censendi ius daretur, is eam ob causam etiam in rusticam tribum admitteretur:

quid hoc ad nostrum locum? Livius enim non hoc dicit, libertinis praedia sua censendi

ius esse datum; sed illud: propter praediorum magnitudinem libertinos censendi ius esse 1 factum. Quam difficultatem cum Huschkius sensisset, pro eos scribendum esse statuit eis.

Sed ne sic quidem satis perspicue sententia quam verbis vult contineri efferretur. Nam desi-.

deratur obiectum verbi censendi, quod h. I. sine sententiae detrimento vix poterat omitti; et

totus locus ita est conformatus, ut quod de utroque libertinorum tribubus urbanis exclusorum genere Livius traditum invenit, id eodem constructionis tenore efferre volnisse appareat. Ne- que vero obscurum est, omnes illas difficultates inde esse ortas, quod quas in tribus alterum libertinorum genus descriptum sit nou indlicatur. Quod cum Crevierius, quo erat acumine, per- spexisset, addendum esse censcbat: in tribubus rusticis censendi ius. Sed cum probabili quadam ratione non possit quomodo illa verba interciderint demonstrari, aliam viam hanc rem expediendi circumspiciendam esse putavi. Atque cum Livius ante dixisset: ubiproximo lustro censi essent, idque ipsum in sequentibus requiri mihi videretur, una vocula addita

scribendum esse conieci: censenti ibi ius factum est. ²2) Qquae vox quam faecile in tanta proximarum literarum similitudine praetermitti potuerit non est quod moneam; en autem addita 2 hacc est sententia: libertinos qui praedia habuerint ibi fuisse censos, ubi proximo lustro censi A M

essent, et hoc modo e tribubus urbanis exemtos.

De uno loco pauca addam, qui eadem ratione obscuratus, olim a me non satis accurate

tractatus est. L. 23, 25, 8. haec leguntur: eodem ex dictatoris legionibus reiici

militem minimi quemque roboris(placuit). In optimo autem Florentino est: eodem

ex in dictatoris, quod etiam in Puteano, etiamsi taceat Gronovius, exstare crediderim. Ne-

que sine causa additum est illud in, sed paucae literae librariorum culpa videntur intercidisse.

Dictator autem cuius exercitus h. l. commemoratur L. Junius fuit, eiusque nomen in his litte-

ris latere putaverim. Suspicor enim Livium ita scripsisse: eodem ex lJunii dictatoris le-

gionibus ¹⁰) etc. Librarii autem non emendarunt locum, sed magis etiam depravarunt; alii enim exinde, alii ex M. scripserunt; alii totum vocabulum eiecerunt. Vallae coniectura: ex tribus dictatoris recte a Drakenborchio improbata est. 1

9) Eadem vox Livio reddenda esse videtur l. 44, 13, 3, ubi oratio melius procedet, si pro is iuvenis

scripseris: ibi iuvenis.

10) Eodem modo I. 44, 32, 8. ubi Grynaeus scripsit: Aenean mille equites cum Antigono mi- sit, cum in cod. legatur: ereantigonensis nescio an aliud nomen lateat et col. I. 42, 58. scri- hendum sit: equites, praecrat Meno Antigonensis, misit. Ita etiam I. 27, 7, 9, in Flor. praefuisset praetermissum est. Sed minus recte a I. Gronorio decretae est additum, nam quod requiritur ex verbo praecedente: divisit ſacile potest repeti. I. 26, 22, 8. non adsederint, sed. coll. II. c. 10, 3. 26, 13, 11; 27, 44, 1; 21, 53; 22, 3; ib. 50: ascenderint legendum; ibid. 42, 6. ante naturatuta voc. cetera restituendum; I. 23, 3, 4. e Flor. promeritus recipienden- dum esse videtur. L. 45, 2, 3. ubi Grynaeus: ad forum et tribunal dedit, cod. scripturam(cf. Kreyss. ad Sall. Fragm. p. 90.) vel ad Forum ac curiam cf. 2, 23;3 5, 7 3 8, 28; 22, 7; all. vel: 3 a. f. et ad curiam ostendere putaverim. 3

IõJxfſifſRſ