Jahrgang 
1839
Einzelbild herunterladen

Dermngn saepenumero momenti esse ad poetarum tragicorum interpretationem, ut, quo tempore singulae fabulae conditae et in scenam productae sint, probabiliter definitum habeamus, id quum ex permultis eorum locis egregie cognoscatur, tum novo aliquo documento hac scribendi oppor- tunitate oblata illustrare conabimur, ducto illo ex Euripide, quem imprimis tragoedias ad sui temporis conditionem accommodasse scimus. Cui quidem studio ille adeo indulsit, ut non solum plurima non nisi spectatorum gratia dixisse, verum etiam consulto interdum de scenae regulis remisisse artemque tragicam arte populari commutasse videatur. Nec sane hoc valde mirabitur, qui ad eius rei causam non minus quam ad ipsum cultorem animum adverterit. Rem paucissimis complectar. Quum enim ab eis poetis, quibus benignius quam Euripidi Melpomene arriserat, pleraque argumenta iam tractata essent, ille autem eadem retractaturus aliquid novi et quo de palma decertare posset excogitare deberet, factum est, ut, quum in fabulis ipsis fere nihil aut pauca tantum mutare liceret, in expositione et exornatione commendationem quaereret et nova arte vincere studeret. Quid igitur mirum, si homines Euripidei ea praecipue sentiunt, dicunt aguntque, quae spectatoribus quam maxime placitura viderentur? Et quid mirum, si poeta, quem omnino homines non quales esse deberent, sed quales vere essent finxisse constat, interdum etiam aliquid de suo adiecit produxitque personas modo subtilius et liberius philosophantes, modo rhe- torum ac sophistarum more disputantes, modo pravos sui saeculi mores ac studia notantes? Non enim ea erat Euripidis Musa, quae adsurgere posset ad Aeschyli sublimitatem aut Sophoclis spirare amabilem dulcedinem; arte igitur et lenociniis compensare debebat virtutes sibi negatas. Quod quomodo ei successerit, non est huius loci uberius exponere; hoc tamen exinde apparet, accuratam temporis, quo singulae fabulae actae sint, notitiam, certe probabilem definitionem quemadmodum ad interpretationem ita ad artem criticam, cum illa arctissime coniunctam, per- quam necessariam esse. Quare in eruendis interpolationibus magnopere cavendum, ne eiusmodi locos, qui cum fabulae argumento minus bene cohaerere et personarum naturae ac moribus re- pugnare videntur, spurios censeamus et ab aliena manu adglutinatos. Permulta enim, quae in argumenti expositione poeta admisit, mirabilia sane primo adspectu et dubitationibus obnoxia, ex temporum ratione et recte expediri possunt et bene intelligi. Verum ad id non ubique atten- disse videtur I. A. Hartungus, vir ingenii doctrimeque laude florentissimus, qui de Euripidis fabularum interpolatione nuper copiosius exposuit duabus disputationibus, praemissis eius editioni Iphigeniae Aulidensis, quarum prior ad omnes Euripidis fabulas pertinet, altera ad unam Iphi- geniam Aulidensem. IIlud vero ne obiter tantum ac temere a me dictum videatur, promam eius rei illustre documentum ex Helena, quo quum ille p. 11. de interpolatione cogitavit locum ex nescio qua Menandri fabula in Helenam translatum suspicatus, apertissime falsus est. Ibi nuntius, priusquam de scena abit, haec de divinatione dicit vss. 744. sqq.: 1