—-— 41—
et probare 4¹³) studet, vel, quod alii putant, confictas et subditas esse dixerim. Grego- rius certe Mammas protosyncellus Constantinopolitanus 4¹3³) in Apologia contra Marcum Ephesium epistolas illas suspicionem multam movere et stilum prorsus graecum, non latinum prae se ferre ait ⁴⁴⁴). Altera interpretatio graeca, quae in bibliotheca Vaticana servatur, nihil habet, quo ab aliis verbum e verbo reddentibus distinguatur.
In Basilicis denique, quae Leo imperator(DCCCLXXXVI— DCCCCXII) evul- gavit 4¹⁵), ultimae juris latini reliquiae apparent ex formulis juris sollennibus, quae legi- bus hic illic adspersae erant. Basilica enim, quod curae novissimae virorum doctorum ostenderunt, non ex ipsis legibus Justiniani latine scriptis hausta, sed potius ex con- versionibus variis juris Justinianei, quibus in judiciis utebantur, composita esse ⁴¹⁶) patet. Sed quum alius alia uteretur interpretatione indeque magna legum orta esset confusio, Leo imperator, ut jus melius diceretur, leges Justiniani graece redditas, quae vel constitutionibus confirmatae, vel usu judiciali probatae erant, ex variis conversionibus ita in unum colligi jussit 41⁷), ut secundum ordinem plerumque Codicis Justinianei pro certis titu- lis ²¹⁸) partim ad verbum, partim latius breviusve expressae disponerentur. Qui operi colligendo praeerant, usi sunt 4¹⁸), ut apparet, in Institutionibus interpretatione Theophi- lina ⁴²⁰), in Codice Thalelaeana, in Digestis Stephaniana, in Novellis summa Theo- dori ⁴²¹) atque Athanasii et praeterea summis ⁴²²) sive indicibus Anatolii, Cyrilli, Isidori, aliorum in iisdem corporis Justinianei partihus. Fuerunt sane, qui editores Basilicorum latinis Justiniani legibus usos esse atque eas in graecum convertisse crederent, sed male, quum leges latine scriptas ad illud usque tempus in manibus Ictorum graecorum fuisse non constet ⁴²³), nova interpretatio propter eas, quae in usu erant, non opus fuisset, et contextus Basilicorum fragmentis conversionum, quae una cum nominibus interpretum in scholiis Basilicorum proferuntur, ad verbum saepius congruat. Inde
¹¹2) Colet. I. 1. T. X p. 952.**³) Zachariae Hist. jur. Gr. Rom. p. 46. ¹¹) Cf. de eo Fabric. B. Gr. T. XI P. 393 sq. ed. ¹¹⁷) C. G. E. Heimbach de orig. Basilic. p. 3 sqq.,
Harl. qui rem a Basilio inceptam et jussu Leonis filii ¹¹¹) Colet I. I. T. X p. 941. absolutam esse contendit. ¹³) Biener Gesch. d. Novell. p. 127 not. 18 et Za- ¹¹²) Hugo Gesch. d. roem. R. p. 809(ed. 1822) et chariae in Pomats p. 100. Basilica a Constan- Zachariae in Pomats p. 94. tino Porphyrogenneta anno circiter DCCCCXLV ¹¹²) Heimbach I. I. p. 24. 31. 35 et Zachariae Fo esse recensita negat Witte I. I. in Rhein. Mus. Tειο. p. LXXXVIII. f. Jurispr. T. III p. 37. Nominatur autem Con-*2²*) Cf. Inst. I, 10 init, cum Basilic. XXVIII, 4, 46 stantinus in edicto Basilicis praemisso, quia et Inst. 1, 11, 4, 9— 11 cum Basilic. XXXIII, jussu ejus aliae leges Basilicis addebantur; cf. 1, 51— 53.
Zachariae I. I. p. 102. Alii Basilica primum a ¹2u) Biener Gesch. d. Nov. p. 134.
Basilio XL libris promulgata et, quum in obli- ¹22) Bach fist. jurispr. p. 659 et Schoell I. I. T. III vionem venissent, a Leone filio recognita esse p. 460.
opinantur; Basilium una cum Leone ea eval-*3¹) Zachariae in Pomaĩs p. 72.
gasse dicit Heimbach Anecd. I p. XXXIX.
Dissert. III. 6


