Aufsatz 
De Aeschyli Orestia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Circumſpicienti, quid ex hujus inſtituti ratione pro mea quantulacunque facultate lectoribus liberalioris doctrinae ſtudioſis offerrem nec pervulgatum nimis neque a communi literarum uſu longius remotum, digna mihi, quae accuratius examinare- tur, videbatur Oreſtis matricidae fabula, tum veterum poetarum ingeniis quam maxime celebrata tum ſi ad communes hominum ſenſus atque ad antiquae religionis rationem non minus quam ad artis praecepta exquiratur, haud ſane facilis explicatu. Etenim quod matrem audimus a filio pereuntem, humanaque aliquem ſpecie et figura ſpectamus, qui infeſto animo, cujus beneficio vita ſe frui ſciat, eam vita audeat ſua manu privare, usque eo profecto indignum est humanitatisque ſenſum repellit, ut ab oculorum auriumque adprobatione pariter abhorrere videatur. ¹) Ac ſic quidem nobis videtur, non item forſitan Graccis: quare operae pretium erit videre, qua ratione Tragici Graecorum poetae in hoc argumento verſati ſint ſatis ancipiti ac lubrico. Neque enim atrocitas argumenti cum alios deterruit, tum Triumviros Tragoediae Graecae, quo minus e fabularum quae tunc ferebantur co- pia hanc ſibi potiſſimum eligerent ſecundum artis ſuae praecepta tractandam)

1)Ne obliviſcere, o anima mea, naturam! Neve unquam leſe inferat huic firmo pectori Neronis animal Crudeles fmus, non immanes! Ham- letus apud Shakespearium.

2) Quid quod Ariſtoteles ejusmodi ſcelera Tragoediae aptiſſima eſſe judi- cat Poet. XIV, 7. Herm. ubi haec leguntur:Quodſi inimicus inimicum occiderit, nihil miferandum ille nec facere ſe nec facturum efſfe oſtendit, niſi quod ad ipfam occiſionem attinet. Sin autem in amicitiis atrocia accidunt, ut fi frater fratrem vel filius patrem vel mater filium, vel filius

matrem occidit, vel occiſurus eſt, vel alio hujusmodi malo afficit, haec

(poetis) confectanda funt ex Herm. interprett. contf. XIII, 7. XIV, 2 10.

1