Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

&

Apollo testatur. Controversiam inter Apollinem et furias, enjus vim et rationem jam supra intelleximus, subtilius adhuc et ingeniosius, quam in prima altercatione, explicant partes. Cum furiarum argumenta refellerit Apollo, Minerva, Jovis filia patris amantissima, sententiam fert in fa- vorem Orestis. Comparatur igitur matris caedes cum mariti occisione. Optime Chori, quam exposuimus convenit notioni, si Oresti interroganti, eur vivam Clytemnestram, caede patrata, non persequutus sit, respondet: Osr ö⁴αᷣαρα ρσs, v eœrdærnev. verba, quibus in aperto est, non aliud Eumenides tueri foedus, nisi quod natura ipsa sanctum fecerit. Apollo contra ad Jovem ipsum provocans, Chorum acerbe interrogantem, num Jupiter ipse oraculum de- derit, nullum matri habere honorem fas esse, refutat: non enim idem est mulierem occidi et virum generosum eundemque regiis seeptris a Jo-

ve deeoratum nefarie per insidias interfici.

Jam vero, cum ad ipsum Jovem totam rem rejecerit Apollo, o- stendendum est, justum esse, quod egerit Orestes, et re vera Jovem vindictam jussisse. Quapropter demonstrat, quomodo cum Jovis natura et legibus concinat Dei jussum, quia sanctiore jure utatur vir, quam mulier.*) Quaecunque in medium Chorus protulerit argumentu refutan- tur tandem gravissima cogitatione, non matrem esse veram liberorum parentem, sed in utero ali ea, quae procreaverit pater. Summum autem esse testimonium, non matre semper indigere patrem, ut proles gignatur, Jovis amantissimam filiam Minervam, quae nunquam a matre sit educa- ta in obscuro ventris specu, sed tota a patre sit profecta.**) Quid si-

*) Eumenid. v. 595 609. **) Eumenid. v. 627 631 ef raecipue v. 632 636. Taryj Ee, ωeνοτν dyen s. IIeaae

Maãprvs ndpeore nale Oauvunton Aeds,