Aufsatz 
Observationes criticae in Aeschyli Oresteam, et commentatio critica de Horat. carm. lib. IV. 8. V. 15-19
Entstehung
Einzelbild herunterladen

est carminis, siguidem Daunia Apalia est, in cuius finibus natus est. Verum iam anti- qui quidam grammatici Calabras Pierides ad Ennii de Scipione maiore carmen rettulerunt. Acro enim sic explicat: Significat Ennium, qui facta dAfricani describit, oriulendum de Rudino oppido Calabriae; ideo Calabrae Musae. Et Commentator Cruquianus: Quam Galabrae Pierides: carmen Ennii Calabri. Ennius Africani illius maioris gesta descri- psit, oriandas Rudino oppido Calabriae. Quae interpretatio cur non sit vera existimanda, iimn supra exposui. Sed hac arrepta falsus Horatius Scipionis res gestas inseruit, in quo cum ipsum Horatium Serm. II. I, 66. imitari vellet, confuso utroque Scipione turpem illum erro- rem commisit, ut: Carthaginis incendia et eversionem maiori Scipioni tribueret, quod crimen in ipsum Horatimm nulla ratione potest inferri.

Quodsi haec recte disputata sunt, fortasse etiam metrica quaedam difficultas tollitur quae Bentleii ratione, ut tantum v. 17. eiiciatur, admissa mihi oriri videtur. Nam cum Sapphonis carmina ex Asclepiadeis maioribus composila parem haberent versuum numerum(vid. Hermann. Opuscc. VI. 1. p. 101.), quod etiam Horatius Carm. I, 11. 18. IV, 10. et Catullus XXX. observarunt(mitto TPheocriteum carmen XXVIII.); non improbabile videtur, eandem legem fuisse etiam eorum carminum, quae ex Asclepiadeis minoribus constarent. Certe haec ratio est Horat. Carm. I, 1. III, 30. Jam cum id carmen, de quo hic agitur, XXXIV. versuum sit, si tantum v. 17. expellitur, impar relinquitur versuum numerus; sin vero, ut ego censeo, quattuor versus eiiciuntur, par numerus triginta versuum relinquitur. Quae res quamquam, quia nullum Graecorum huius metri carmen integrum ad nos pervenit, non ab omni dubita- tione potest liberari, tamen non puto contrariis aliquot Senecae tragici exemplis et Claudiani Fescenninis carminibus refutari..

CORRL