34
unnn
quod si verum esset, longe maximi erat momenti futurum, deinde, quae multo minus valent, ex fabularum tenebris exempla profert atque ex antiquissimis Romanorum et Graecorum sae- culis ipsisque primordiis petita? Mihki quidem haec huius loci labes multo gravior videtur, quam non dissimile illud vitium Carm. III. 4. propter quod Buttmannus Mylhol. Il. p. 368. 8. eius carminis versus 69— 72. exterminandos recte censuit. Accedit quod Scipionis exemplum ne convenienter quidem est electum. Cuius res gestae cum et satis essent recentes et tum propter ipsarum magnitudinem, tum quia iis bellum omnium quae Romani unquam gesserant longe gravissimum et clarissimum tanta cum felicitate tantoque successu confectum erat, ut ab illo inde tempore iam via ad ceteros orbis terraram populos subigendos pateret, etiam tum in ore ac memoria essent omnium; cum praceterea Scipionis faclorum memoria a sat multis rerum scriptoribus esset propagata: qui Horatius potest credi tantum Ennii carmini(eo enim CGalabrae Pierides referri solent) tribuisse, praesertim cum ne magnopere quidem illum poëtam admiraretur? de quo quomodo Horatius iudicaverit, docemur Epist. II. 1, 50. Serm. I. 10, 54. Itaque cum tot tantaeque sint illius loci maculae, Horatiusne eius auctor esse exisli- metur? Credat ludaeus Apella. Ego vero, quemadmodum Bentleius Carthaginem delendam censuit, cui ne daumo essent incendia, Doeringius liberaliter quidem, sed frustra submisit stipendia; sic etiam importunum istum Scipionem una cum fuso fugatoque Hannibale in aeternum exsilium expelli iubeo. Horatio autem haec relinquo:
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus et vita redit bonis Post mortem ducibus, clarius indicant Laudes, quam C(alabrae DPierides; neque Si chartae sileant, quod bene feceris, Mercedem tuleris. Quid foret Iliae cet.
Omnia tum bene et apte procedunt. Non statuas dicit titulis inscriptas, quibus magno- rum ducum memoria posteritati propagetur, maiorem vim habere ad gloriam eorum illustran- dam, quam carmina; neque sine his litterarum monumentis virtuti meritam mercedem con- tingere. Quod verum esse exemblis Romuli, Aeaci, Herculis, Castoris et Pollucis, deni- que ipsius Bacchi demonstrat. Cfr. IV. 9.— lam quis quattuor illos versus Horatii carmini inserere ausus sit, non magis novi aut curo, quam cui illa, quae Buttmannus J. I. p. 364— 369. congessit, accepta sint referenda. Fortasse tamen omnes isti loci supposi- ticii malaque manu importune inserti unum et eundem habent auctorem; certe omnes ineptam quandam doctrinam vel mythicam, vel historicam affectant, lyricaeque orationis plerique produnt ignorantiam. Nostro quidem loco inserendorum istorum versuum et ita doctrinae ostentandae causam isti homini dedisse videntur Calabrae DPierides. Quae idem fere signi- ficant, quod Daunia Camena IV. 6, 27. Latinam poësin, imprimis lyricam, cuius cum Horatius se primum auctorem ferat, a terra natali eam appellat. Quam ob causam etiam
lum; ac tum eandem carminum vim etiam apud Graecos fuisse,
Romuli primum affert exemb 3 8 n al Graecorum heroum exemplis illustrat. Itaque non male Porphyrio explicavit: Sua oult intel-
ligi carmina, quia in urbe Zenusind nulus est, quae est in Calabria auque Apulia. Cfr. id. ad IV. 6, 27: Dauniae Camenae suae Musae dicit Horatius, id


