Aufsatz 
Lectionum Sophoclearum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

et pertexendae eius initium feci. Interim cum ego consilium meum cum

perpaucis tantum amicorum communicassem; ecce, praeter opinionem Schwetschkius, bibliopola Halensis, vir honestissimus, per litteras mihi se redemptorem offert atque subsidia litteraria, si forte quae optarem, se suppe- ditaturum liberaliter pollicetur; ac ne tum quidem deterretur, cum ego me quinque minimum sexve annos operi meo conficiendo destinasse significavissem. Videbatur igitur conatui meo fortuna supra spem favere, et Buttmannus, Seidlerus, Schaeferus, alii, quorum iudicium plurimi facio, vehementer me incitabant. Verum enimuero, praeter quandam penitus mihi insidentem scribendi ſfugam ac timorem(fatendum est enim), cum publicum docendi munus et privatae institutionis auctà familià et indies crescentibus omnium fere rerum pretiis suscipiendae necessitas insequenti tempore parum mihi reliquit otii; tum vero infirma saepe valetudo, casus domestici, aliae causae gravissi- mae quas exponere ab lioc loco alienum est, valde eam quae ad opus et diuturnum et molestum taedüque saepe plenissimum feliciter perficiendum necessario requiritur, animi alacritatem et hilaritatem represserunt. Sic factum est, ut infectum opus et per aliquot iam annos ne tactum quidem adhue in scrinio inclusum lateat et quiescat. Nec videtur iam emittendum esse, cum nunc ipsum Ellendtius eadem re suscepta suum Lexicon So- phocleum am prelo tradiderit, ut mea opera nunc non amplius desideretur. Ceterum eaedem quas attuli causae magna ex parte impedimento fuerunt, quo minus iam scriptiunculam de Trachiniis perficerem; nec nisi omnibus argu- mentis diligentissimé perpensis, ne forte nimium demonstrando, ut fit, nihil demonstrarem, eam in publicum emittere volui. Itaque nunc nonnisi locos quosdam Sophocleos breviter vel emendandos, vel defendendos et illustrandos suscepi. Quae cum non tironibus scriberem, sed viris maxime eodem do- cendi munere fungentibus, nec prorsus imparatis a melioribus poetae exempla-

ribus; omissa, nisi quantum res ipsa posceret, fere omni scripturae varietate