Aufsatz 
Commentationis criticae de carmine Cantico, quod legitur in Aesch. Sept. C. Theb. vv. 78-164. Schuetz. pars.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

31

strophas totum esse deseriptum. Horum igitur virorum sententias simulatque accuratius cognovero, alibi, si fieri potest, cum meis comparabo. Denique his ipsis dicbus communicata mecum est de primis quindeeim carminis ver- sibus Guil. Dindorfii sententia, quam ille proposuit in Ephem. litter. a Zim- mermanno editis a. 1836, p. 97. Nullo modo autem probare me violentas eius mutationes, licet aliter ea de re indicet vir quidam maximopere mihi reverendus, non possum reticere. Neque de strophica responsione quae- sivit Dindorfius, neque scholiastae testimonium, satis grave illud de v. 83. curavit. In duohus tamen locis idem viro doctissimo, quod mihi, verum vi- sum est; in extrema enim vocabuli 2Adeνννς parte latere d'o εεdg et v. 89 expungendum esse daνν Dindorfius quoque censet. Non mutuatum autem a Dindorſio sententias hasce me esse et alii sciunt et testem habeo virum clarissimum, summa mihi pietate colendum, Bernhardyum, cui anno iam huius saeculi tricesimo secundo quid censerem de his locis proposui.