Aufsatz 
Observationes in locos aliquot Promethei Aeschylei, ejusdemque fabulae in germanicum translatae specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Larino sermone, quo lex esset ut. alterna gymnasiorum pro- grammata scriberentur, hunc libellum scribere tum ab rectore hujus gymnasii jussus sum, quum in germanice reddenda Aeschy- li illa fabula, quae Prometheus vinctus inscripta est, otii quod suppeditare studiis licebat meis, omne consumebam. Quod opus quum nollem relinquere, utrique, et legi et voluntati meae ob- temperare decrevi. Itaque latine scripsi observationes in aliquot Promethei locos, patrioque sermone expressae fabulae adjeci par- ticulam, non quod absolutum hoc specimen esset, sed ut viri periti, si qui vellent, ex eo judicarent, ad quam graecae fabulae Ssimilitudinem conversio mea adduci posse videretur. 1

V. 5. Aewpyde apud Xenophontem Memorab. I, 3, 9. audax sive is est, qui pericula non timet. Quum autem iisdem verbis, qnibus pericula non timentes, eos Graeci solerent dicere, qui injuste aut impie committere aliquid audent, Archilochus ap. Euseb. Praeparat. evang. XIII, 13., quem locum Blomfieldio debeo, Aewpya a eαμααa conjunxit. Atqne in hanc quidem partem acceptum huic loco hoc verbum aptissimum esse omnes fere viderunt interpretes recentiores. Veterum autem ple- rique non eam, sed alii aliam ei vim subjectam esse, etymolo- giae fabularumque de Prometheo perhibitarum rationer habita, cen- suerunt. Quorum commentorum, quae sunt apud scholiastas et lexicographos, memoratu dignum videtur unum; cetera ne spe- ciem quidem probabilitatis habent, Speciosa igitur quodammodo 1