Aufsatz 
Commentatio de Sophocle imitatore Homeri
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

Diomede, primum libro XIV. ad Jovis thalamum, paullo post ad re- liquos Deos libro XV. abducitur: simulque Jovis praedictione fatorum exitus tragoediae praeparatur(libr. XV, 59. 77.). Magnopere tamen admiranda est poëtae sollertia, qua illud Jovis valicinium Pa- troeli precibus et morte, quibus Achilles ad pugnandum inflammatur, no- vorumque fabricatione armorum ratum fecerit in episodio libros XVI. XIX. complectente: quod propter hoc unum fortasse displicere possit, quod Junonis et Jovis insertum est breve colloquium,(XVIII, 356. 367.), nec necessarium, nec gratum, concinnius quum fuisset Thetidis promissa XVIII, 137. continuare v. 356.(Cf. Horat. A. 194.) Superest Hectoris mors per Achillem, quam ita praeparavit Jupiter, ut in postremo Deorum conventu ediceret, unicuique licere, utri par- ti vellet, succurrere, init. libri XX. Sic grave certamen oxrilur, per libros XX. XXII. sparsum, donec, tentata a Jove fatorum lan- ceis(XXII, 209.) Hector moriatur. Pxodus Postremo, pars integra tragoediae, post quam non est Chori cantio, certamina in Patrocli ho- norem, Hectorisque redemplionem enarrat.

TIaeo fere sunt, quae de analogia Iliadis et tragoediae Sophocleae dicenda esse vidcbantur. Cui tamen obstare video discrimen, quod inter Deos Homericos virosque Chori reperitur, nisi forte antiquita- tem de Deorum natura aliter judicasse arbitramur. Quum enim menti adeo philosophi veteres divinitatem tribuerent, informatamque animi indolem, inclinationem, virtutes, Deorum nomine appellarent 1u ni populi: non Heraclide Pontico offendemur, qui in poëtica Homeri fictione Deorum nihil nisi naturae homiuisque virium imagines repe- rit(Allegor. p. 443.). Quod si verum esset, tragici, qui Choro divi- nam sententiarum copiam et istos Deos nobilitate vincentem, tribue- rent, recte in co gloriarentur, se Deos ex Olympo in terram de- duxisse..

Devenimus nunc ad argumenta a Sophocle ex Homero betita, de quibus quosdam injuste addubitasse initio retulimus, quia paucaè tantum fabulae e septem Homericum argumentum tractassent. At scri- psit amplius centum, secundum Scholiasten,(Nita p. 9.), quarum multae, ut e fragmentis elucet, Homerica nomina ferebant, e. c. Nau-