Aufsatz 
Commentatio de Sophocle imitatore Homeri
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

rat. Arte. 193. Lessing. I. l. p. 154.) Quum enim in Aeschyli fabu-

lis Chorus non fabulae caussa, sed fabula Chori caussa invecta esse videatur, quod Hermams Eumenidum exemplo probavit ad Aristot. 1. 1. p. 269., quumque apud Euripidem atque Agathonem saepe Cho- rus cecinerit, quae nihil ad rem facerent: Sophocles contra cum actio- ne ita conjunxit eum, ut unus ex actoribus parsque esset totius, unaque ageret, serviretque fabulae expediendae, et, quamvis in excel- so loco positus, tamen tam parum ab errore liber esset, quam Ho- mericus Jupiter a fato, et insidiantis dolo Junonis. Hoc multis exem- plis nuper Gruppius, Vir praestantissimus, Ariadne p. 218. 226. 229. 251. 275. probavit, Chorusque profitetur Ai. 894. sq. S, d ̈deντ 2⁰9¶ 68, 6 dvr' dτ⁸σςσ, μαωμέ̈νσαάσ Epicum igitur hunc Chorum ap- pellemus, atque ex Homero depromptum, cujus Ilias cum eadem Deo- rum, quae in Sophocle sunt Chori, ministeria, tum eandem cum reli- qua narratione artificiosam composilionem demonstrat.

Nam in Iliade finito prologo, parte integra tragoediae, quae est ante Chori parodum(Arisl. l. l. c. XII. 5. 4.), de Achillis ira ob ereptam sibi ab Achille Briseidem, deque Thelidis matris precibus coram Jove, ut honoraret filium, admodum felici transitu ad Deorum concilium, quasi ad Chorum, perducimur his verbis: ro Zaòg 26ν παςσ νmQαα‧ a quo morem illum paucis chorum introducendi ortum dixerim. Hinc episodium(bars integra tragoediae, quae est inter duas Chori cantio- nes integras) per libr. II. et III. continuatur, in quo omnes personae deinceps in scenam prodeunt. Excipit navium indicem et singulare Menelai et Alexandri proelium alter Chorus, libri IV. init., quo loco, lite in- ter Jovem et Junonem exorta, controversia inter exercitum Troianum et Graecum denuo accenditur. Omnia hic ita composita sunt, ut mentes de eventu sollicitarentur. Dii vero, qui in sequente episodio vim suam varie in hominibus commovendis, veluli in Pandaro Lycio, qui foedera icta turbaverat, experta erant, ad tertiam concionem convo- cantur libri VIII. init., vetalque Jupiter, ne quis eorum Graecis Tro- janisve opituletur, ita ut Agamemnon tandem gravi miseria repetita- que clade opbressus de placando Achille cogitaverit. Lector tandem fessus hisce proeliis, tantisque viris sauciis, Agamemnone, Ulysse et

2*