Aufsatz 
De emendatione fabulae Aeschyliae, quae supplices inscribitur : Commentationis pars prior
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

habet, ita ut vulgata scriptura librorum auctoritate non satis munita videatur. Quare ego veram lectionem eam puto, quam codex P. servavit.

De aliis huius libri scripturis difficillimum est iudicium. Huc pertinet v. 679. dooœ- Aicg pro dν⁴α, in quo genuinae lectionis vestigium superesse admodum est verisimile neque ut Wellauerus dicit, scholiastae explicatio docet illud ex glossemate natum esse; potius varietas scripturae scholiastae notatione contineri videtur, ita ut fortasseo.(⁴α gerah) exciderit. Idem suspicor de v. 569, ubi pro z060% cod. Parisinus et R. 0α‿ναν exhibent, quod est etiam in scholiis. Nam v. 613. quoque eam lectionem, quam scholiasta in aliis libris inveniri testatur,(Treννασυν⁸ ο. rAανοννα) hic liber in verborum contextu habet. Unde idem quod supra dixi patet, eum ex diverso fonte derivatum esse. Ariulag autem illud v. 679. aperte ex proximo vocabulo, ad quod scribentis oculi aber- rabant, natum est veramque vocem expulit; id quod etiam v. 489. factum est, ubi ⁴αο ouiνσ repetitum adeo ineptum est, ut Aeschylo tribui nequeat. Videtur poeta vocabulum ab iisdem litteris incipiens posuisse, quae initii similitudo erroris caussa fuit.

Quum vero plerisque locis codex Regius cum ea familia, qua Med. et Rob. continentur, contra reliquos quos libros consentiat, eius existimationem simul ex illorum iudicatione pendere apparet. Quare iam ea instat quaestio, ut utri harum familiarum maior sit fides

atque praestantia exploremus et ostendamus.

ÿÿꝛꝛ

Sed quum iam absumptum sit spatium, quod huiusmodi commentationibus concedi solet, reliquam disputationis partem typis describere nunc non licet. Quare hic disserendi fine facto alia edendi opportunitas exspectanda erit. Re- liquorum autem capitum haec erunt argumenta, ut quarto de eius familiae, dua Aldina et Guelferbytanus comprehen- duntur, fide et indole dicam, quinto codicis Robortelliani correctiones ostendam, sexto de Medicei praestantia moneam; quibus disputationis locis aliquot versuum corruptorum emendationes inserentur. Denique nonnulla exempla iractabo, ubi omnes libri in ilsdem vitiis consentiunt.

M.

-=