Aufsatz 
De Agathone, poe͏̈ta tragico
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

erat ex genere fabularum amatoriarum, in ejus gratiam composuit, in deliciis fuisse traditur

Aeliani loco, ita tamen, ut in ambiguo ponatur, verum hoc sit necne. Agathonem fuisse amasium Platonis jam per se ineptum est nec refutationis indiget. De epigrammate enim, quod praeter Diogenem Laertinm et Macrobium etiam Gellius Noct. att. XIX. 11. servavit, ve- hementer dubito, an Platonis sit. Moribus erat Agatho mollissimis et effeminatis, vitamque degebat prorsus dissolutam et delicatam. Ab hac parte satis superque novimus Agathonem quum ex aliis tum maxime ex Aristophane, qui in Thesmophor. lepidissime et acerbissime propter mores vitamque dissolutam in ipsum invehitur. Inducit ille Agathonem plane mulie- briter se gerentem, muliebri vestitu indutum omnibusque luxuriae et mollitiae instrumentis instructum. Taedet singulos versus recensere, quibus Agatho propter perversam suam vitam carpitur, quare in universum haec fabula inde a versu 92 ad 270 usque conferatur monitum esse velim. Ex Aristophane, credo, etiam fluxernnt amara illa verba Luciani in Rhet. Praecept. cap. 11, qui cum Sardanapalo et Cinyra Agathonem comparat. Quamquam vero his magnis vitiis laborabat Agatho, tamen negari non potest, eum fnisse hominem amoenis- simo ingenii cultu et mira comitate, quae non solum in conversatione cum amicis apparet, sed etiam in eo, qualem se praestitit in servos suos, qui ne dicam tolerabili sed adeo libera conditione apud ipsum videntur gavisi esse. cf. Plat. Sympos. pag. 175 B. Aristophanes Ran. vers. 84 eum praedicat esse z*εενιιν ω glο, quod unicum epitheton, etiamsi non nos- semus ejus comitatem et amoenissimam animi indolem ex Platonis Convivio, jam satis hanc Agathonis virtutem declararet. Cum hac virtute congruit ipsius liberalitas, quae maxime cernitur in conviviis, quae lautissima fuisse praedicat Scholiasta Aristophanis. Quod prae- teren ad vitam hujus poetae attinet, hocaccepimus, ipsum suorum dramatum primas partes egisse, id quod etiam reliqui facere solebant. cf. Suidas voce Miçouns et Platonis Symp. pag. 194. B. Haec habui, quae de vita Agathonis disputarem.

Reliquum est, ut de tragoedia Agathonis exponam et fragmenta adjiciam. Quum vero programmati nostro angusti fines constituti sint, jam nunc scribendi finem facere et quue dispufanda relinquuntur in proximum tempus differre cogor.

Scribebam Valcii Mense Augusto MDCCCXXXIX.

C. B. Martini.

2*