De Agathone, poöta tragico.
Inter gravisvima illa, quibus temporum improbitate affectas esse dolemus litteras graecas, damna non dubiüm est, quin referri debeant deperditae Agathonis tragoediae, qui, licet Aeschylo et Sophocli atque etiam Euripidi in tragica arte certe longe postponendus sit, adeo nova tamen et ipsi quasi propria tragoedia excelluit, ut famam inter aequales haud medio- erem inde sibi compararet. Itaque, quum partes programmatis seribendi mihi impositae sint, in hoc Agathone sutis aptam materiam mihi nactus esse videor, de qua his feriis eo libentius scriberem, qpuod non memini, huie sane non ignobili poetae a quoquam doctorum virorum pecnliarem quaestionem obtigisse. Sed priusquam ad illustrandam hujus poötae, quoad ex paucissimis veterum notitiis fieri possit, vitam adumbrandamque, quam ejus tra- Soediae habuerint, indolem accedam, errores aliquot, qui de Agathone divulgati sunt, amo- veam necesse erit. Quot enim ego recentiorum, qui de litteris graecis scripserunt, libros evolvi, in his duas potissimum diversas de Agathone sententias video prolatas, quum alii in lisdue Vossius Agathonem, qyni comicus fuerit et qui distinguendus sit ab Agathone, tra- goediarum scriptore, putent, alii vero eaque major pars uni Agathoni tragicam simul et eomicam poësin vindicent. Quarum sententiarum quum neutra mihi probetur, fortasse a eonsilio hujus scriptiunculae non alienum sit, primum videre, quiĩd de hac re statuendum sit. Tum de vita Agathonis exponam; deinde de tragoedia ejus disputabo et in fine commenta- tionis adjicientur fragmenta, quae ex tragoediis hujus poetae ad nostra pervenerunt temporu. Non fnit Agatho, poeta comicus; qui vero fuit, in sola tragica poesi elaboravit.— . 1*


